Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
Judicum ex antiquis, horumque sevo paribus mo* numentis fuisse descriptum; simulque/o/. 269. asserit eundem Librum exaratum fuiffe longo quoque pofi Davidem tempore. Itaque Longo quoque pofi Davidem tempore notissimi erant Characteres, sub Judicibus , continuo Josuee succedentibus adhibiti, qui utique iidem fuere qui Josuae, adeoque et Moysis characteres. 538. Porro si multo non solum pofl Josue, sed etiam poß Davidem tempore Mosaici characteres conservati notique fuerant , posthac eo minus poterant oblitterari, oblivionique tradi. Illico enim sub regibus Davide ac Salomone magna cum solen- nitate frequentari caepit cultus Dei publicus , cujus magna pars erat lectio Librorum Mosaicorum. Continuo exarati fuerunt diurni aut annales Libri Regum, e quibus mox descripta fuerunt conpendia, quae continent nostri sic dicti Libri Regum et Paralipome- non. Eo item aevo faciendi pLures Libros nullus- erat finis. Eccle. 12. 12. Igitur quando, qua de causa, quo studio vel ex adverso qua ruditate, omnium omnino litterarum lectionisque experte, fieri potuisset , ut Mosaicorum Characterum usus notitiaque evanesceret ? At sero quoque Regum aevo, regnante nimirum Josia inventum in Templi latere Moy- sis autographum prompte legebatur. 4. Reg. 22, 8. Notissimi itaque fuerant etiam paulo ante Captivitatem Babylonicam Mosaici autographi characteres. Nullatenusque ambigo, futurum fuisse, ut Moysis autographum cum suis characteribus sibi exscriberent plurimi Sacerdotes aliique; si secundum falsam nempe hypothesim jam , tunc e vulgatis Pentateuchi exemplaribus exulassent Mosaici characteres, aliique , profani illis surrogati fuissent. 539. Jam vero intra vel poß captivitatem Babylonicam haud fuisse perpetratam priscorum Sacrorum characterum e Pentateucho caeterisque libris eliminationem , rite agnoscit Vir Cl. quoque fol. 127. cum insigni peritorum choro. Vane igitur ait folio priore: Characteres litterarum, quibus Moyses S£Ő4