Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

fieri. Hoc minus poterat fieri post rescissionem decem tribuum a Juda et Benjamin : et postquam instante captivitate Babylonica ingens Judaeorum multitudo demigravit in iEgyptum: ac subinde quoque diver­sis in regionibus refugium quaesivit a Palaestinae cla­dibus saepe repetitis : omnesque in plagas Mosaicos Libros secum detulit. Universali igitur intrusioni genealogiarum et sermonum ac cuicunque demum studiosae textus Mosaici mutationi idoneum motívum, tempus locusque assignari nequit, praeterquam in­juste depressa populi hebraei erga sacerrimos sibi Moy­sis Libros religione. Ejusmodi praetensione usos fuis­se jam saeculo 2. haereticos , passimque contendisse legimus, hoc vel illud inportuno stare loco, adeo- que hoc intrusum y illud afjutumy istud mutilum vel corruptum esse. Si liceat universalem ac studio factam in S. Codicibus interpolationem ac mutatio­nem obtendere; lata patet haeresibus porta ad illo­rum tribunal evadendum, eludendum. Neque eatenus fovetur plena erga S. Litterarum sententias fides ac reverentia etiam Dent. 4* 2. praecepta. 536. Qui suspicantur, Mosaici textus mutationes contigisse , dum priscis characteribus novi fuere sub­rogati , falluntur in utroque. Etenim memorata pau­lisper Pentateuchi exemplaria, a Sacerdotibus admi- nus et Levitis accurate ac frequenter e Legis prae­scripto describenda, et in cunctis Palaestinae angulis populo praelegenda, quis dubitat Mosaicis primum exarata fuisse characteribus ? Caeperunt enim scribi vivente adhuc Moyse, continuoque post obitum ipsius Exemplaria illa velut primitiva, ex ipso autogra­pho desumta et authentica, principali apud omnes in honore erant, sollicite conservabantur, atque a patribus ad filios filiorum, tamquam piissima et pre­tiosissima haereditas transmittebantur. Ipsi quoque Mosaici characteres , utpote Digito Dei in Legis Ta­bulis exarati, et intra Domini Arcam, tum in auto­grapho Moysis, tum in Legis tabulis e praecepto Domini summa cum veneratione conservandi, nun­quam facti sunt hebraeo populo adeo viles, ut uni-

Next

/
Oldalképek
Tartalom