Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

eipia ante acaíholicos illos Duumviros fuerint nu­tantia nec satis definita; omnem quoque superio­ribus ante hesternos illos doctores saeculis, veteri3 Testamenti interpretationem nutantem, non satis definitam, nulliusque firmitatis esse oportuit. Quid ergo potuit ante illos 'e V. T. fide Divina credi ? Numque traditte per illos hermeneuticae regulae pos­sunt in eruendo S» S. sensu praestare infallibHite­tem , qua pollere debet fides Divina ? An non vi­des Vir. Cl. te non admisso Apostolicae Traditionis testimonio, fidei Divinae infallibilitatem convellere? őii. Ipsémét confiteris paragr. 77. e collatione memoratarum dialectorum , elucidationem verbo­rum , phrasium et locorum difficilium non sem­per certam, sed non raro duntäxat probabilem sequi. Haec vero non sufficit ad fundandam fidem Divinam: maximeque in locis difficilibus et con­troversis egemus elucidatione. Nostrae igitur fidei salutisque securitati haud sufficiens adminiculum tradis in tota tua introductione. Sola quippe ea , quam excludis potius quam tradis , est plenae firmi­tatis et authentica S. Litterarum interpretatio, quae est ipsa ab Apostolis usque per non interruptam da­torum a Chrifio Pafiorum et Doctorum atque Episcoporum a Spiritu S. positorum successio­nem continuata S. Scripturae praedicatio, inque cre­dendo et agendo perennis usus. Haec est Catholicis authentica S. Litterarum explanatio : quemadmo­dum omnium Veterum monumentorum ea est ma­xime authentica interpretatio , quae ab illorum na­talibus , aut a fide digno interprete usque continua testium successione ac usu probata est. Hoc ipsa quo­que sana ratio dictat. Factae autem per Apostolos et propheticos, etiam linguarum dono praeditos in­terpretes explanationis continuum testimonium prae­stat nobis continua series Patrum Scriptorumque Ecclesiasticorum , ut continuatae ejusdem doctrinae testium. 5i2. Caeteroquin ipsémét Cl. Vir. a fol. 92—122. saepius vel invitus confitetur, solam a se commenda-

Next

/
Oldalképek
Tartalom