Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
tam, per dialectorum collationes, lexica et gram» maticas eruendam explanationem} i) in non pau- cis futuram mutilam et nutantem ; cui porro nullus prudentum fidem salutemque suam obstringet: 2) fu- * turam adeo lentam seramque, ut vitee brevitas (fol. 120- et 178.) ad tam prolixum laborem, pro sufficiente fidei salutisque securitate digne perficiendum, haud suffectura sit. Istud alioqui manifeste docet postulata a Cl. Viro adminiculorum notitiarumque amplitudo. Ea igitur in via prius est moriendum, quam liceat adaequate fieri recte credentem ? suae- que fidei ac salutis symbolum perficere. Nisi ergo alia brevior tutiorque supersit e S. Litteris fidei morumque dogmata eruendi ratio, quám a Cl. Viro tradita; futurum est, quod Lactantius de legis religionisque naturalis interpretatione, a priscis Philosophis tractata dicit; ut doctor es antea fuerint senectute confecti quam confiituerint, quomodo vivi deceat. De falsa Sap. C. i4* 5i3. Saepius item asserit aparagr. 72 — requisita ad V. T. Scripturam recte explanandam adminicula; nonnisi paucis antehac lustris caepisse agnosci , definiri, rectiusque adhiberi ducibus praecipuis Schultensio et Michaelis ; quam sero igitur licuit Orbi fieri orthodoxo ! et quidem orthodoxx interpretationis et fidei lumen afferentibus viris acatho- licis! Neque etiam posthac licebit aliis fieri orthodoxis , quam e millibus uni alterive, copiosis illis adminiculis et notitiis, otio item et mentis acie praedito. Sunt pauci nantes in gurgite vafio. Amice , fieri nequit, ut quisquam e S. Litterarum vastitate, caligine, codicum versionumque varietate, quantumvis linguarum orientalium peritia, ingenio, adminiculisque instructissimus foret, non prius tumulo condatur quam ipse fidei salutisque suae symbolum condat. Docent hoc funesta omnium , proprio marté atque exclusis Apostolicse Traditionis testibus , sibi fidei suse salutisque symbolum texentium exempla. His porro operisque inpossibilitate victi plerique eo delapsi sunt, ut unum solummodo alterumve articulum ad 238