Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
500. Pro indubia demum te ti Judaeo populo saeculis , Christi aevo quoque prioribus , atque exinde omnibus etiam usque ad saeculum 16. Christianis certi [sima traditione de facta a 72 Interpretibus versioné, Vir CJ. fol. 6g. meras obtrudit opinationes per fortajfe, et videtur etc. Annuit tamen ibidem, jam circa aevum Ptolomcei Lagidis , in iEgypto regnantis, et Demetrii Phalerei apud illum, moxque etiam apud filium ejus Philadelphum commorantis, graece redditum fuisse Pentateuchum. Ast hoc solo adhuc in grcecum verso, unde poterat Demetrius, hebraete linguae ignarus, describere Judaicam etiam de Regibus historiam, si eottim Libri Regum necdum fuerant in graecum translati. Ouomodo item poterat Ecclesiaßici Versor, ejusque Prologi author grsecam Legis, Prophetarum et reliquorum Bi- bliorum versionem in iEgypto reperire sub immediato Philadelphi regis successore, Evergete i.f sub hoc enim rege illum appulisse in iEgyptum, illicque reperisse greeeam omnium S. Librorum versionem, fatetur Vir Cl. quoque fol. 563. coli, cum 60. Ex hae igitur Judaicam historiam exaravit Demetrius sub Philadelpho, quo prior obiit: ac porrogreeea omnium S. Librorum versio jam sub Philadelpho R. exstitit in „Ergypto. 501. Et quidem ejusdem Philadelphi R. jussu factam fuisse, agnitam a Cl. Viro greeeam omnium S. Librorum versionem , irrefragibilis testis estAri- stobulus; qui paulo posterius in iEgypti Regum aula et gratia vitam degens, his in libri sui praefatione conpellaverat regem : Universce Legis interpretatio jacta eß sub Rege Philadelpho , Progenitore vgoyova tuo, qui summo studio id curavit, Demetrio Phalereo plurimum adlaborante. Libri vero istius, Comment. in Moysen , in quo illa scripsit Aristobulus in Alexandrina aula regiae soboiis institutor, authentiam indubiam habuerunt tres Alexandrini doctissimi viri, qui utique de libri authen- tia ibi poterant caeteris quibusque certius ferre judicium , ubi liber editus fuit, Clemens videlicet, Ori-