Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

genes y et Anatolius ; quibus accessit Eusebius alii­que : prout exhibet cit. Dissertatio. Ő02. Item, factam fuisse Alexandrina in.insula Pharo sub rege Philadelpho graecam a 72 Interpre­tibus versionem, diserte docuerunt docti simi Hebraeo­rum Josephus et Philo primo Christiano saeculo Scri­ptores: totaque cum eis natio Judaea idem tradidit saeculis etiam Christi aevo prioribus. Et quidem Philo eam, quam ipse quoque Alexandriae frequentaverat, memorialem per singulos annos ver^ionis illius fefti- vitatem. non dubitaverat , immemorialem atque protinus post factam versionem inchoatam asserere. Haec obiter loco tuarum opinationum de facto, ad seros usque novatores certissimo, insinuasse sufficiat, quorum documenta cum aliis pluribus cumque crisi Arifttrance cpißolce exhibet cit. Dissertatio. 5o3. Persuade, sicui poteris Vir CJ. primitivos Christianos, quorum non pauci diurna nocturnaque manu volvebant graecam 72 Interpretum versionem: et cum Apostolis eorumque thaumaturgis coadjutori- bus etLm per annos iterum iterumque conversaban­tur, adeo vecordes suorumque S. Codicum notitiae in- curios fuisse, ut ex illis nunquam sciscitarentur: an- non forte Judaei falsa jactantia finxerint, se grae­cam suorum S. Librorum versionem solenni 72 In­terpretum opera et gentilis regis studio accepisse. Quia vero tantam fuisse ignaviam Apostolicorum auditorum nunquam evinces, respondere cogeris, quidnam ergo sciscitantibus Christianis responsi de­derint Apostoli. Si dixeris, hos factum affirmasse; quomodo potes illud negare? Si mavis, factum illud Apostolos negasse: quomodo fieri potuit, ut id affir­maret tota abinde Christi Ecclesia usque ad seros ali­quos novatores i prout id patet ex unanimi Patrum Scriptorumque Ecclesiasticorum testimonio. Omnes quippe Christiani graecam illam V. T. versionem, tamquam singulari prorsus Dei Providentia , genti­lis regis studio per 72 delectos prorsus viros factam, et pro juvanda gentilium conversione praeparatam celebrabant. Haec ipsa difficultas, quomodo nempe s31

Next

/
Oldalképek
Tartalom