Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

suapte patescet. Descriptionum vero errores e me­liorum Codicum coliatione jam sunt emendati. 480. Denique si Münsteriani modicam illam pro­priorum hebr. nominum inflexionem , quam forte primi in graecum translatores, ad declinandas violen­tas hebrseorum aspirationes et sibilos fecerant, pro intolerabili corruptione ac depravatione habent; ut eapropter jus sibi arrogent, eadem nomina primiti­vo üt praetendunt , restituendi sono: eodem utique jure possunt deposcere, ut cuncta vocabula ex uno idiomate in aliud translata, originali suo sono Ted- dantur, atque a depravatione sua absolvantur. Hoc jure miram omnino metamorphosim inducerent in linguam e. g. latinam, quae millena vocabula conti­net, e grosso cum quadam mutatione ac inflexione adoptata. Quis istud praesumentes non despiceret, inclamaretque, servandum esse, caeptum a facta us­que grsecorum vocabulorum in latinum adoptione usum, quem penes arbitrium eft, et vis, et nor­ma loquendi ? Cur idem amplius omnino custodien­dum esse Divinis in rebus, sapere recusant? 2) De S. Scriptura ut Divinitus inspirata, 2. Tim, 3. 16. 481. De ea tractaturus Vir Cl. fol. 38. hunc ti­tulum praefigit: Divina authoritas seu inspiratio ; non adstruit autem aliam S. Scripturae inspiratio­num , quam non satis congruo nomine nuncupa­tam , iit mox visuri sumus; igitur neque Divinam authoritatem Scripturae aliam adstruit quam non sa­tis congruo in sensu acceptam. Unde sic exorditur: Etsi libri V". F. conplectuntur revelationes Di­vinas ; inferri tamen nequit, has omnes litteris exaratas revelationes, et multo minus omnia re­liqua, quot libris V. F. continentur, Divinet ejfe au- thoritatis. Haec sententia, citra omnem explanatio­nem descripta, merito attentum facit lectorem; cur enimi)S. Litteris exaratae revelationes Divinos non sint authoritatti Divinos? cur 2) adhuc multo mi­nus NB. omnia reliqua, quot libris V.F. continentur, Divines eflent authoritatis ? Etenim de factis quo­Sl8

Next

/
Oldalképek
Tartalom