Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

q«e mere humanis aut etiam malis, facta Divina revelatio, sicut etiam eorundem in Scriptura Divi­nitus inspirata relatio , non potest non esse Divi- nce authoritatis. Sed Amice! audiemus te mox as­serentem , etiam mere humante prudentiae ac per- spicaciae dictamina, in S. Libris exarata, Divinae esse auctoritatis ; in quo videris , tibi ipsi contra­dicere. 482. Ut igitur , inquis, libri hi sint Divinet auctor itatis,neeeße eß,ut author es altiori auxilio suffulti omnem errorem caverint. AJ'sißentia Di­vina ad preeeavendos errores, inspiratio dicitur , nomine quidem in Scholis recepto sed NB. non sa­tis congruo. Neque tamen ampliorem, et satis con­gruo sensu nominatam inspirationem deinceps ad- struis. 483. Ipsémét asseris, per solam ad praecaven­dos errores Divinam afisiflentiam non satis con­grue explicari sensum vocabuli inspiratio; et ta­men de non satis congrua notione illa subdis: Htec inspirationis notio firmiter tenenda, atque per­mutatio cum revelatione sedulo cavenda eß. Ve­rum 1) nefas est S. Litterarum effata ad notiones non satis congruas restringere : neque reperi, te ullibi tradidisse satis congruam ac genuinam notionem verborum Pauli, 2. Tim. 3. 16. dicentis: Omnis Scriptura Divinitus inspirata: deque eadem scri­bentis 2. C. i. 21. Petri: Spiritu S. inspirati lo­cuti sunt Sancti Dei homines'. Christi item Apo- stolorumque S. Litteras crebro nuncupantium Elo­quia Spiritus S. vel Dei, verbum Dei, etc. Ubi ergo mansit horum praecipuorum de S. Scripturae in­spiratione locorum cumque his vocabuli: inspira­tio , satis congrua et genuina explicatio , dum de inspiratione ageres S. Librorum ? Cur soli non satis congruae inspirationis notioni deinceps velut Sisi- phi Saxo adhaeres ? Neque licet S. Litteras explicare sensu eisdem non satis congruo. 484. Demum 2) audivimus te a principio dicen­tem : Libri V. F. conplectuntur revelationes Di-

Next

/
Oldalképek
Tartalom