Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

nonnisi ob intercedentem Christi Mortem facta est; merito sane veterem juxta ac novam Legem , Te­flamentum esse, et Christum utriusque ^icc^epevov Te- flatorem asseruit Paulus. Nunquamne ergo recte ver­terunt latini cum Vulgata interpretes vocabulum ^ix~ Sqx'/I in Teflamentum ? Semperne igitur minus re­cte uritur Catholica Ecclesia vocabulo V. ac N. Te- fiamenti ? Hoc tu in Introductione tua uti dedigna­tus es, malens cum acatholicis constanter usurpare nuncupationem V. et N. Fcederis; quo utique et nos uti nur opportunis locis sine praesumtione tamen in- ‘ probandi vocabulum: Teflamentum , ejusque tam in Vulgata quam in sacris functionibus institutioni­busque usum. 464. Non modice irreverens praesumtio est eo­rum quoque, qui in cunctorum prope nominum pro­priorumy in sacris hebr. libris contentorum sono, to­tius latinat ac grcecce Christi Ecclesiae idioma, ex Apostolorum ore scriptisque haustum corrigere , du­ce Miinflero Calvini assecla praesumunt. Christi Ec­clesia quippe propria V. T. nomina sic pronunciat scribitque , prout illa nobis descripserunt Evangéli­stáé et Apostoli , atque etiam V. T. sacri Scriptores Ec cie sia(lie., Mach. cum 72 Interpretibus. Mün- sterus ex adverso cum sociis, contra omnium ante se Christianorum idioma primus, in sua latina, ex hebraeo textu A. i5^5. Basileae edita versioné, pri­mitivam inter universos graecos latinosque proprio­rum V. T. nominum pronunciandi scribendique nor­mam e S. Litteris eliminavit: proque illa in latino textu substituit hebraeam , quam Judaei Masorethat insertis hebraeo textui vocalibus punctis saeculo dun- taxat sexto inchoarunt consignare ; at quantopere nutantem > mox visuri sumus. Cum Miinstero ita­que acatholici sensim caeperunt e. g. pro Eva dicere scribereque in latino, moxque etiam in germanico idiomate Chava : pro Mathusalem Metuschelah, pro : Salomon Schlaumoh, pro : Nabuchodonosor Nabuchadnetzar, pro: Cyrus Coresch, pro: Eze- chias Chizqujiahu, pro: Messias Meschiah, pro:

Next

/
Oldalképek
Tartalom