Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

que praecipit ; habentur vero legunturque in Ve­teri Vulgata duae illae epißolce , tamquam insitae Libro 2. Mach, partes , quae secundum te repugnant et ipsi libro, et caeteris Bibliis. Num repugantia habet in sua Vulgata, proque Sacris et Canonicis suscipi ea vult Christi D. Ecclesia? Binae item memoratae epistolae in capite li­bri recitantur velut scriptae a Judaei3, qui e Hieroso­lymis sunt et a Senatu. C. i.v. i. et io. Num po­pulus Senatusque Hierosolymitanus poterat manife­stas adeo multiplicesque in rebus sibi notissimis com­mittere errores , suisque repugnare Bibliis de de­portatione Judaeorum , de igne sacro} Taberna­culo Mosaico y caeterisque a te objectis ? Si vero errores isti ac pugnae nequeunt adscribi populo sena­tuique Hierosolymitano ; epistolae eosdem errores continentes sunt populo Senatuique illi falso affictae, prorsusque mendaciter confictae; et tamen illas Ec­clesia Christi velut Sacras Canonicasque partes su­scepit, habetque in sua Vulgata l 460. Ibidem n. in. scribit : Apparitiones jet prodigia L. 2. relata C. 3. ac 5. et 10. atque n. et id. in libro primo Machaboeorum non leguntur; et NB. additamentis, hißoriae verae illatis, si­milia sunt. Talesne, Amice libros conplectitur tuus ille secundus Canon , nescio , qua ingenuitate , per te fol.5%3. Ecclesiae Christi quoque adtributus? Etiam Libri Regum non pauca continent prodigia quo­que, quae non leguntur in Libris Paralipomenon, atque vicissim; num ideo pro additamentis, hißo­riae verae illatis, habebimus, quaecunque non refer- runtur ab utrisque ? Vid. Authoritas utriusque Libri Maccabaeorum Canonico - Hißorica. Vien­nae Austriae 1749* Appendices de quibusdam reliquis laudatae In­troductionis articulis. 1) De non corrigendo Ecclesia Christi idiomate. 461. Cl. Vir, protinus ab exordio Introductio­nis suae ipsam quoque veteris ac novi Teßamenti

Next

/
Oldalképek
Tartalom