Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

concivibus, quos illic hortabatur: dicamus flentes Domino, ut faciat nobiscum misericordiam suamy — subdit i quoniam non sumus secuti peccata Pa­trum noflrorum, qui dereliquerunt Deum suumy et adoraverunt Deos alienos. C. 8. 17. Istud enim scelus, a Manasse resuscitatum, non penetravit uni­versum regnum illo mox in captivitatem abrepto et permultis alioqui non obsequentibus ei: sicut et avo ipsius Achazo multi non obtemperarunt. 453. Qui dicunt, Bethuliam urbem non occurre» re sive in geographica Palaestinae recensione per Jo= sue facta, sive in aliis Libris, sed in solo Judith libro; ut arguant, eam nunquam exstitisse: illi vel levi ma­nu volvant Bibliorum concordandas , multaque loca deprehendent, unico tantum in Libro nominata mul- taque illorum aJosue non recensita: haecne nunquam exstitisse inferent ? Josue octo prope saeculis floruit ante Juditham , intra quae non paucae urbes exsur­rexerunt in Palaestina, multae excisae sunt: aliae nova acceperunt nomina , nonnullae erant binomiae. Pro­fana autem aevi illius geographia sicut et historia, nonnisi obscura prorsusque inops ad nos pertigit. Ex hac itaque nimis praefidenter objiciuntur pervetustae venerationis Libro Judith aliisque S. Libris exorbi­tandos geo graphic ce et hifloricce. Quis habet in nu­meratis omnes Palaestinae urbes, aevo Judithae exi­stentes et coaevae historiae articulos? Nota. Subinde sufficit generaliter adnotare ad­versum obtrectationes e geographia vel historia agge­stas contra Libros Tobiae, Judith et fragmenta Danie- lis, Estheris etc. Eorum veneratores Judaei, adminus Hellenislae, eosdem ut genuinas Hiflorias susceperunt posterisque tradiderunt: prout crebro jam perhibuimus, Erantque illi centies magis quam serorum saeculorum novatores, gnari geographicarum historicarumque no­tarum, eisdem libris contentarum, his utpote propin^ gui aevo et accolatu. Libri proin illi apud eosdem nun­quam assecuti fuissent historiarum existimationem ve­nerationemque ; si fallaces adeo ut obtrectatur, essent in relationibus historicis geographicisque. -Neque S. eo3

Next

/
Oldalképek
Tartalom