Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

cum Judaeis e captivitate discedendi facultatem inper- tivit; quid vetat, Jeremiam dictasse Barucho : et eritis in Babvlonia usque ad generationes septem : Ipsémét igitur CJ. Author ea sua animadversione eli­dit vim suae objectionis contra authentiam epistolae., út a Jeremia dictatae. 400. Sed et dicere liceret, grcecum epistolae il­lius versorem duntaxat (hebraeus enim textus jam non exstat) 70 annos expressisse per generationes septem; siquidem graeci Scriptores nonnunquam per unam generationem designant decennium : prout Dioge­nes Laertius in vita Pythagorae ; aut etiam septen­nium; qua ratione apud Suidam dicitur, Orpheus vixisse novem generationes, seu 63 annos. Paria referuntur e priscorum medicorum idiomate. 401. Potuit item gr aecus versor in epistolae trans­latione ex hcbrceo in graecum studiose declinare he- braismos; ex istorum igitur absentia praefidenter ar­guit Cl. Vir, laudatam epistolam non fuisse origine hebrceam, adeoque nec esse Jeremite; sed quod ejus originaria lingua grceca sit: nec ulla textus he- braici indicia observentur. Talibusne argumentis conjiciet laudatam epißolam cum libro Baruch in se­cundum suum Canonem: illamque eripiet Jeremice et utrumque Canoni Tridentino? Caetera dicta sunt n. 289 — 293. 4.02. Ibid. fol. 53i. contra authentiam Cantici trium puerorum, Dan.3. recinit illam Judaei cujusdam, a S. Hieronymo Prce fat. in Dan. relatam objectionem, qua tribus pueris tantum fuiffe otii cavillabatur, ut in camino aftuantis incendii metro luderent', et per ordinem ad laudem Dei omnia elementa provoca­rent Verum etiam in camino aestuantis incendii sed in ipsos nullatenus exaeßuantis , fuerat certe illis tan­tum otii, imo et exultationis, ut gestirent ad laudem Dei omnia elementa provocare. Poterantque, etiam sacro ludere metro, aspirante eis Filio (in gr. An­gelo) Dei , ipsis visibiliter quoque assistente. Istud quippe versu 92. etiam Hebraeis atque acarholicis sacro et protocanonico, confessus est Nabuchodo­i8o

Next

/
Oldalképek
Tartalom