Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

nosor quoque dicens: Video quatuor viros solutos, tt ambulantes in medio ignis: et nihil corruptio­nis in ás eft: et species Quarti, similis Filio Dei, gx. Angelo Dei. Poterat etiam Canticum, fors jam prius editum , recini a tribus illis juvenibus, quod exinde ob peculiarem hunc eventum sit dictum: C anticum trium puerorum. Haecne igitur est ejus­modi difficultas, ob quam Ecclesia Canticum il­lud in secundum, nescio quem, Canonem rejeciffet? — Et quidem illud persistente adhuc Templo jam fuisse in eo recitatum, indicare videtur tum versus53. Benedictus es in Ttmpio etc. tum singulis versibus juncta responsoria ad similitudinem Psalmi i35. tum horum , quae fidelium caetus in Litaniis iterare solet. Confer, n. 3o4 4°3. Ejusdem momenti est difficultas contra Susannae historiam ab ipso fol. 533. relata, et a no­bis 72. vgg. discussa ; ut propter illam minime sit ne- cessum, parabolam facere ex historia Susannae; quam et Synagoga et S. Mater nostra Ecclesia, supra Pe­trum aedificata, tenuit tenetque ac praedicat iit vi­vum castimoniae exemplum , singularisque Divinae Providentiae instrumentum, ac neutiquam parabolice effictum. 404. Pares sunt binae difficultates, quas con­tra historiam Beli et draconis, Dan. ult. recitat, jam ab Hieronymo Prcefat. in Dánielem , relatas ex ore cujusdam Judaei sciscitantis : quodnam esset miraculum, Divinceque aspirationis indicium,vel draconem offa picis interjectum, vel Sacerdotum Belts machinas deprehensas ; quae magis pruden­tia solertis viri, quam prophetali effent spiritu perpetrata? Nec est neceffe, in hoc duplici Danie- lis facto adstruere miracula , aut thaumaturgam in­spirationem. Sed quanam argumentandi lege inde evincitur , illam Danielis narrationem non esse hi- ftoriam sed parabolam, et nescio, ad qualem se­cundum Canonem ab Ecclesia conjectam ? 405. Altera, quae Judaeo illi visa est, sed or­thodoxo videri nequit, difficultas est, facta per An­i8r

Next

/
Oldalképek
Tartalom