Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

ut his studiose ac promiscue interseruerit ilios uno eodemque in Canone: prorsusque excluso discrimine cunctos pariter Divinitus inspiratos , sacros et Cano­nicos esse declaraverit, n. 34i — 377. Hunc unicum Scripturae Divinitus inspiratae Canonem novit Eccle­sia orthodoxa, Canonem videlicet Tridentino- Flo­rentino- Romano - Africanum. Inque hoc unico Ec­clesiae orthodoxae Canone nullatenus sejuncti, iit ais, sed potius promiscue intermixti sunt libri deu- terocanonici protocanonicis. Quo ergo dictatore Con­cilio natus est ille secundus Ecclesiae Canon, qui deu- terocanonicos sejungit a protocanonicis libris? Pri­vatorum vero nonnullorum asserta explicuimus suis locis. Adde n. 344» 3q8. Inter Libros, quos per Ecclesiam orthodo­xam a protocanonicis sejunctos , inque secundum Canonem conjectos fuisse comminiscitur, primo lo­co ponit Baruch. Ad evincendum huncce scopum suum conducens nihil profert contra proprium Baru- chi textum ; quae autem contra Jeremice epistolam C. 6. relatam allegat, parum ipsi opitulantur. Dicit de ea: 1) Pars libri non eß, prout et fiili discre­pantia teflatur. fol. 52q. Certe epiflola, per Jere- miam Barucho dictata, non est pars libri a Barucho concepti; cum tamen illa fuerit huic adnexa perBa- ruchum : hoc solum sensu facta est pars libri Baruch. Diversum porro e3se stilum in concepto per Baru- chum libro, aliumque in epistola per Jeremiam dicta­ta, nullum praebet fundamentum rejiciendi utrumque in secundum, quem S. Mater Ecclesia ignorat Ca­nonem. 399. Dicit de eadem epifiola : 2) Neque scri­pta eß a Jeremia , qui tempus captivitatis con- flanter 70 annis definit; quod autor epifiolce,v.2. fortaße exules 10. tribus respiciens , ad 7. gene­rationes, adeoque ad 23o. annos extendit. Si au­tor epistolae v. 2. respicit etiam 10 tribuum Israelis captivitatem, quae sub Osea rege Israel initium sum- sit, et per 23o annos circiter duravit usque, ad Cyrum Persarum Regem, qui Israelites communem M 2 l7<*

Next

/
Oldalképek
Tartalom