Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

ieximus e Gracorum Patrum serie usque ad saeculi 4» occasum producta. Eandem venerationem dein­ceps quoque apud Graecos perennasse, pari deductio­ne docere possemus, nisi superfluae prolixitatis tae­deret. n. 3^9. Illud tamen non leviter indicant tum quae obiter delibavimus e S. Joanne JDamasc. n. s?43—4* qui Classicus fuerat jugiter Graecarum Scholarum au­ctor, tum quae continuo dicturi sumus de Cyrilli Lu­car perfidia , de qua sibi olim non modice applause­runt acatholici, sed extrema gaudii luctus occu­pavit. Prov. 14. i3. 379. Cyrillus Lucar in sua per Europaeas pro­vincias peregrinatione haustos Calvinianorum errores et amicitiam occultans, eorum ope ab Alexandrino ad Constantinopolitanum Patriarchatum emersit. JVIox Cornelio, ordinum Belgii Faederati apud Constantino- pol. Aulam legato, A. i63i. istius favore ac largi­tate illectus, tradidit Fidei Confefsionem, a se La­tino idiomate descriptam; ut minus posset inter Graecos vulgari a Belgii legato ; illa tamen in Bel­gio iteratis typis vulgata fuit velut Orientalis Ec­clesia Confejsio, Calviniance assentiens. Lucar mox a Sede sua exui effectus, hanc Patroni sui acre ope­que recepit. Sed eadem denuo A. i 638. vitaque pri­vatus, maris pisces pascere coactus fuit, qui ingenuus hominum Piscator esse recusavit. Mae. 4. 19» 380. Ea in Confefsione post plura Apostolica dogmata callide detorta , scripserat de S. Libris: Hunc vero Canonicorum Librorum numerum esse credimus, quem Laodicensis Synodus pronunci- avit. (de hoc vid. n. 173 — 4-) -A* ii, quos apo­cryphos appellamus, hoc nomine propter ea in­signiuntur , quod eandem a Spiritu S. auctorita­tem et approbationem non acceperint, quam qui proprie ac citra controversiam pro Canonicis ha­bentur ; quorum e numero sunt Pentateuchus, Hagiographa et Propheta, quos Laodicensis Syn­odus legendos ejfe jlatuit: veteris nempe Tefia- menti Libros 22. E novo vero inter opes npflras recensemus 4. Ev angeli fias ^ Acta Apoftolorumy

Next

/
Oldalképek
Tartalom