Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

Epißolas S, Pauli, Catholicas. Utrarumque ve­ro numerum callide reticet in gratiam suorum Patro­norum , et subdit.: Quibus etiam addimus Apoca- lypsim Dilecti a Domino. Hanc addidit Concilio Laodiceno; quia hanc a suis fautoribus admitti novit. 38i. Lucar itaque profitetur, se eo praecise sen­su céeteros Libros nominare apocryphos ; quod eandem a Spiritu S. auctoritatem et approbatio­nem non acceperint, quam qui proprie ac citra controversiam pro Canonicis habentur. Quae ver­ba supponunt, esse praeterea Libros, qui pro Ca­nonicis quidem, etsi non citra controversiam ha­bentur y quive etsi eandem , seu pariter manife- fiam , ac libri citra controversiam Canonici, a Spiritu S. auctoritatem non acceperint, — potu­erint tamen accipere minus manifestam,, seu quae non sit citra controversiam. En tortuosa Calliditas! ita studuit placere Calvinianis, ut non integre displi­ceret Graecis ; sed linqueret rimam effugio, quasi re­liquos Libros negaret solum citra controversiam Canonicos esse. 38'2. At quia Libri non solum a Concilio Lao­diceno sed et a Carthaginensi in Canonem adoptati (vide Concil. Trullanum C. 2.) dudum jam apud Graecos citra controversiam erant Canonici; iit- primum clanculum tradita Cornelio Lucaris Confes­sio Graecis Episcopis innotuit, istam eo exauctorato damnarunt in binis CP. Conciliis A. i638. et 1642. tandemque 1672. Istud respondens ad Calvinianorum quaestiones, pro labefactanda Graecorum fide submis­sas , simul Lucaris quoque Confessionem refutavit, deque S. Libris pronunciavit: Contentos in S. Syn­odis Laodicena , et Carthaginensi — ceu Cano­nicos Ecclesia suscipit. In Carthaginensi vero Ca­none 47* omnes deuterocanonici quoque Libri con­tinentur. n. 341. 383. Ambiguitatem, quamcunque hoc Concilii CP. statutum praeseferre adversariis videtur, tollit declaratio Concilii Hierosolymitani, seu potius Beth- lehemitici, mox eodem A. 1672. edita hisce: Ec­17«

Next

/
Oldalképek
Tartalom