Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

vel Nehemiam, aut Aggaeum, Zachariam vel Mala- chiam; cum ante istorum aevum fuerit exaratus. At eo certius fit, primitivam Ecclesiam , quae memora­tos illos viros ut Prophetas venerabatur, nunquam adoptaturam fuisse Librum Baruch út Divinum , ni­si talem esse ab Apostolis didicisset, n. 14 —5. Quod autem Librum illum ut Divinum adopraverit primo­rum saeculorum Ecclesia , intelleximus ex ejus testi­bus, e Patribus videlicet Scriptoribusque Ecclesiasti­cis a n. 52. — Certe vix ullus e deuterocanonicis V. T. Libris crebrius apertiusque ut Propheticus affertur quam Baruch. A Christiano autem corde alienum est, manifestae Catholicae Traditioni obten­dere abstrusissimorum illorum saeculorum caliginem, et hodie e nobis sciscitari: qui potuisset fieri, ut Di­vinitus exaratum Baruchi Librum memorati Prophe­tici Viri aut ignorassent, aut rejecissent? 292. Verumtamen cum Liber ille editus fuerit in Babylonia , dum atrocibus belli excidiique pro­cellis conflictaretur Judaea gens tota ; de pluribus Li­bri Baruch exemplaribus describendis vix cogitationi relictum fuit otium sive in Babylonia, quo jam pars Judaeorum potior deducta fuerat, sive in Palaestina; in hac enim continuata hostili oppressione in dies metuebatur urbis, populi, Templique amplius exci­dium; quod etiam occiso Godolia secutum fuit. Un­de si Libri exemplar, quod e Babylonia Hierosoly- mam miserat Baruch C. 1. i4* sive ipsi tabellarii audita finali Hierosolymae desolatione forsan in pium deflectentes secum deportarunt, ubi quiete tunc degebant Judaei : sive profugi Hierosolymitani Judaei isthuc detulerint acceptum paulo prius exemplar; potuit istud facile in iEgypto longius inter paucos delitescere, ab aliis autem pro perdito haberi. 293. Prout vero alterutrum istorum poterat con­tingere : ita alii quoque potuerunt intervenire obices, ob quos Liber Baruch nullatenus aut non satis inno­tuerit laudatis Propheticis Viris , quorum aliqui pro­xime, alii vix saeculo post Baruchum vixerunt; dum remissorum in Palaestinam e Babylonica captivitate I2Ö

Next

/
Oldalképek
Tartalom