Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

Judaeorum status inultum adhuc esset afflictus. Alio- qui nostrum non est, assignare causas , occasiones aut testes non facti, praesertim ex abstrusa adeo vetustate ; facti autem testes assignavimus quam- plurimos, facta videlicet ab Apostolis approbatio­nis Libri Baruch. Negativa vero argumenta quotcun- que, aut unius Hieronymi dissensus, nequeunt po­sitivis argumentis aut testimoniis, quae large protuli­mus a n. Ő2. usque, robur Suum adimere. Caetera n. 3g8 — 401. §. XI. S. Hieronymus de exteris V. T. Libris, 294* Subinde de Libri Danielis partibus deute- rocanonicis Prafat. in eundem ait: Apud hebraos nec Susanna habet hifloriam, nec hymnum trium Puerorum , nec Belts draconisque fabulas ; quas nos, quia in toto Orbe dispersa sunt, veru ante­posito easque jugulante subjecimus; ne videremur apud inperitos magnam voluminis partem detrun- cajfe. Relatisque ex ore cujusdam Judaei quibusdam oppositionibus, addit de eodem: His et talibus argumentis apocryphas in Libro Ecclesia fabu­las arguebat. Fatetur itaque: in Libro Ecclesia, et quidem in toto Orbe dispersas haberi eas Da­nielis narrationes, quas hoc loco nuncupat fabulas de Susanna , Bel, dracone , deque Habacuc , per Angelum mire translato e Judaea in Chaldaeam : prout Philippus prodigio divino translatus fuit in Azotum. Act. 8. 3q. etc. Ipsiusmet igitur confessione indu­cimur ad deferendam singularem venerationem nar­rationibus in Libro Ecclesia contentis toto in Or­be , adeoque Catholicis ac minime apocryphis, Hasque partes Danielis ut Divinas saeculis ante Hie­ronymum, ac ab ipso quoque allegatas fuisse, cre­bro audivimus a n. 44* usque 264. et 6. Exstiterunt partes eaedem in Versioné 72. Interpretum , Thec» dcitionis, Aquilae ac Symmachi ; qui utique non aliunde , quam e hebraso textu illas transtulerunt. Adfuerunt etiam Hieronymi aevo in vetere vulgata 127

Next

/
Oldalképek
Tartalom