Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

tino et caeteri omnes; (sed qui sunt isti praeter unum, minus alioqui notum Leandrum ?) quibus explora­tum e ft, Judaeos non alios hagiographos Libros agnoscere praeter eos, qui tertium Ordinem Ca­nonis hebraei conftituunt. At praetensio isthaec ma­nifesti erroris arguitur e peritissimi hebraeorum Jose- phi, Apostolis coaevi testimonio, nec S. Hierony­mo ignoto, n. io. Confer, etiam n. 274. 284» Prosequitur Martianaeus: Codices editi cor­rupte legunt cum Mss. NB. quamplurimis: ha­giographa i non enim potuit Tobice liber de Ca­none , seu Catalogo Divinarum Scripturarum secari, út verbis utar S. Doctoris, quin ab or­dine hagiographorum simul secaretur, et inter apogrypha ab hebraeis reponeretur. At Caducum est hoc ratiocinium; etsi enim Judaei Librum Tobiae non habuerint in Catalogo indubie Divinarum sibi Scripturarum; habebant tamen in Ordine Libro­rum , quos sancte scriptos fuisse adeo persuasi fhe- re, ut eorum approbationem a Propheta faciendam speraverint, n. 10. s85. Martianaeo accessit Vallarsius hisce : Ple- rique alii libri (editi) tum veteres tum recentio- res legunt: hagiographa ; hancque lectionem, sunt critici ccetera docti, qui ea maxime de cau­sa praeferant; quod Liber ifte, tametsi in prio­rem hebraeorum Canonem, libros tantummodo he- braice scriptos conplectentem, receptus non sit; Divinam tamen auctoritatem tum apud ipsos, tum apud Ecclesiae Patres continuo obtinuerit', ut ex utriusque partis teftimoniis, et Grabii prae­terea et Sixti Senensis argumentis conpertum eft. Nihilominus inprejfa (ab ipso) lectio: apocrypha, quam et Martianaeus pridem Mss. (ex uno con­tra quamplurimos , n. 283 — 40 reftituit, bonis­que argumentis munivit, unice vera eft, etc. Imo unice falsa est aeque ac illius argumenta, paulisper refutata, et n. 274. 286. Dein fatetur Vallarsius pro lectione: ha­giographa : Alajor quoque ab ea ft at numerus co­123

Next

/
Oldalképek
Tartalom