Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

dicum Mss. Sicuti Martianaeum quoque n. 284* au­divimus confiteutem : editos codices cum Mss. quamplurimis habere : hagiographa; quod nobis satis est. Vailarsius vero Mss. Codicum loco allegat similes sibi et Martianaeo, qui argutias suas prisco­rum tum editorum tum Mss. Codicum consensui praeferentes , istos etiam corrigere ausi sunt. 287. Siquidem ergo vetustus quamplurimorum Mss. Codicum consensus refert S. Hieronymum de Judithoz, ac Tobioz Libris scripsisse, hos apud Ju­daeos inter hagiographa haberi; si tamen, prout adversantes praetendunt, in priscos Codices pro: apocryha irrepsisset vocabulum : hagiographa; istud evenisset vel audaci aliquorum industria , vel describentium inperita praecipitantia. Primum de­monstrare nemo aggredietur sine audaci pariter in­dustria. Alterum vero isthic non habere locum, jam olim Vossius L. ad iteratas Simonii objectiones monuit hisce*. Nec in hoc quidem eruditorum suf­fragio donabitur Simonius ; putat nempe vocem: hagiographa , iflis in locis mutandam ejfe in apocryha ; sed profecto criticae periti norunt, no­tiora vocabula a librariis non permutari ignotio­ribus. Si omnia quotquot reperiuntur r Antiqua consulat exemplaria, ubique conspirantem cum vulgatis libris lectionem inveniet : hagiographa. Cum ergo in veterum stilo Scriptisque perraro oc­currat vocabulum hagiographus , saepissime autem : apocryphus; pro hoc multo notiori ac pervulgato vocabulo nequaquam substituit describentium inpe- ritia paucis notum vocabulum : hagiographus. 288. Ex his, quae pro Judith ac Tobiae Libro­rum velut hagiographorum apud Judaeos veneratio­ne diximus, et e collatis n. 10. et 164» et 240. li­quet, quantae proterviae sit, deuterocanonicos V. T. Libros tamquam mera inpostorum ludibria traduce­re : prout fecere nonnulli ex acatholicis. Siquidem olim Judaea gens , Librorum illorum origini coaeva, singulari, eos cum veneratione conservavit , velut olim Judas Mach, lapides altaris holocaustorum; i 24

Next

/
Oldalképek
Tartalom