Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

122 in apocryphis hebraice habent. Hebraicum et Chal­daicum aliquando idem est Origeni, sicut et Philoni aliisque; unde Origenes innuit, apud Judaeos Libro­rum Tobias et Judith Chaldaica exemplaria non ha­beri in apocryphis; etsi illis iit indubie Divinis non utantur, sed suspensa maneat illorum auctoritas usqire ad Prophetae alicujus declarationem: prout au­divimus n. io. Parem sententiam continent allata n. 273. S. Hieronymi verba de Libro Judith: Cujus auctoritas ad roboranda illa , quce in contentio­nem veniunt, minus idonea judicatur (ob suspen­sam adhuc auctoritatem) Chaldceo tamen sermone conscriptus inter hißorias conputatur y et quidem feßiva solennitate celebrandas adeoque Sacras et non mancipatas apocryphis. Simili porro ratione intelligenda 5unt ista ejusdem verba de Libro To- bice : quem hebrcei ex Catalogo , seu Canone indu­biarum Divinarum Scripturarum secantes , iis quce hagiographa memorant, manciparunt, quo­rum nempe auctoritas apud Judaeos in suspenso ma­nebat. 282. Indubium sane est, Librum Tobiae non minus ac Judith, ab hebraeis per saecula pie conser­vatos, lectos ac memoratos fuisse usque ad Aposto­lorum aevum: tuncque a conversis Judaeis Ecclesiae Christi D. fuisse illatos. Utrumque igitur Librum il­lum hebraei tametsi non in Canone y attamen cum suo Josepho (n. 10.) inter sancte - scripta seu ha­giographa memorarunt hisque manciparunt, non vero apocryphis} non sancte scriptis. Vid. S. Hi­larium /z. 154. ei S. Epiphanium n. 240. 283. Celebriores quidem operum S. Hieronymi editores, Martianaeus, et hoc ductore Vallarsius, pro vocabulo hagiographa subftruserunt apocrypha; sed quo ausu, ipsosmet audiamus. Martianaeus sic disserit pro lectione: apocrypha : Ita legit Mss. Codex Bibitorum maximus Cartusice Villce-No- vce secus Avenionem. (At huic quamplurimos Mss. Codices contradicere, mox fatetur.) Et ita legen­dum consentiunt viri litterati, Leander a S. Mar-

Next

/
Oldalképek
Tartalom