Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

sive errorem sive dubitationem. Docent id recentio- res Editores S. Hier. 268. Subinde postquam audivimus, S. Hierony­mum deuterocanonicos V. T. Libros allegasse ut Divinas Scripturas, ut Prophetica effata, utque Dei prcecepta ; minime opitulatur acatholicis, quod idem in Prologo galeato loquens de Libris, a se ex hebrceo in latinum translatis, dicat: Quidquid ex­tra hos eil, inter apocrypha effe ponendum. Igi­tur Sapientia , quce vulgo Salomonis inscribitur, et Jesu filii Sirach liber, et Judith et Tobias et Paflor non sunt in Canone. Nam hoc in contextu per vocabulum apocrypha nihil aliud designat quam: non sunt in Canone', prout docet allata nunc ipsius sententia, cunctaeque a n. 261. allatae. Eatenus ac­ceptum fuisse etiam alias vocabulum apocryphusy dictum fuit n. 191 — 2. 269. Cum vero totus ille Prologus gal. agat de V. T. Libris; quomodo in eum irrepserit Paflor 9 qui ad V. T. nullatenus spectat, ominari vix licet; unde aliena, minusque perita manu fuisse inportuno insertum loco, suspicantur permulti. Verum de Pa­flor e y deque diversorum diversis circa eum opina­tionibus disceptare non vacat; etsi enim fuerint bini vel terni, qui Pastoris librum velut Divinitus inspi­ratum suspicerent, aut potius suspicarentur ; eorum tamen opinio mox evanuit; Apostolica vero de deu- terocanonicis utriusque T. Libris Traditio reddita Ecclesiis pace, continuo magis eliquata, universa­lem mox obtinuit auctoritatem. 270. Dumque Prcef. in Esdram et Nehem. scri­pserat Hieronymus: Nec quemquam moveaty quod unus (Esdrae) liber a nobis editus efl' nec apocry­phorum tertii et 4* somniis delectetur; quia et apud hebrceos , Esdrce Nehemiceque sermones in unum volumen coarctantur: et quce non haben­tur apud illos y nec de 24 Senibus sunt y procul abjicienda. De abjiciendis tertio et quarto Esdrae Libris, prout docet contextus, intelligendus est, non vero de omnibus, qui apud hebrceos non haben­H 2

Next

/
Oldalképek
Tartalom