Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
tur inter 24* Libros, quos Hieronymus in Prologo galeato assimilat 24. Apocalypticis Senioribus: hoc- que sensu hic dicit: nec de 24. Senibus sunt. Quod enim ipse omnes caeteros non abjecerit, sed potius iit Divinam Scripturam reveritus sit, satis perspeximus : adhucque conperiemus. De multiplici vero vocabuli apocryphus sensu , vid. n. 192. 271. Idem Praef. in LL. Salomon, scripserat: Sicut ergo Judith et Tobice, et Machabceorum Libros y legit quidem Ecclesia; sed eos inter Canonicas Scripturas non recipit: sic et hcec duo volumina (Sapientiae ac Ecclesiastici) legat ad aedificationem plebis, non ad auctoritatem Ecclesia- fiicorum dogmatum confirmandam. Hoc non est abjicere cunctos, qui apud hebrceos non habentur Libros; n. sup. sed solum est asserere, illos ab universali Ecclesia inter Canonicas Scripturas non recipi. 272. Ideoque merito poscit, ne Libri illi in Ecclesia legantur fidelibus ad confirmanda dogmata ; priusquam videlicet palam agnita fuerit de illis universalis Ecclesias Traditio : siquidem Libri illi tunc unanimi Ecclesiae auctoritate necdum fuerint fidelibus propositi ut indubie Divini. Sine tali autem Ecclesiae propositione tacita vel exprefia ; nequiverat fidelis populus obstringi ad audiendos eosdem tamqu m dogmatum suaeque fidei regulam. Ipse vero Hieronymus, quemadmodum et caeteri ab Apostolis usque Patres Scriptore^que Ecclesiastici, e privata sua convictione ac sufficiente Traditionis agnitione , Libros eosdem út Divinitus inspiratos allegarunt praesertim coram his, qui de Divina Librorum illorum inspiratione eis consentirent. 273. Item Prcefat. in L. Judith inquit: Apud Judaeos Liber Judith intér hagiographa (aliqui subtrudunr: inter apocrypha) legitur; cujus auctoritas ad roboranda illa, quae in contentionem veniunt, minus idonea judicatur; Chaldaeo tamen sermone conscripta , inter hifiorias conputa- tur. Sed apud quos judicatur, conputatur ? Utique ii 6