Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

I‘2 16. Inde jam ingenuae menti facile succurrit ra­tio discriminis illius, quod memorati V. T. Libri (di­cti deu tero canonici) quibusdam in Ecclesiis quidem, minime autem in omnibus protinus agniti fuerint pro Divinitus inspiratis. Apostoli videlicet eorumque discipuli, apud quos repererunt libros illos, com­mendaverunt eosdem velut Divinos ; aliis vero illos non habentibus, vel forte etiam aversantibus, non obtruserunt; ne difficiliorem facerent eorum conver* sionem, ad quam caeteroquin ultra praedicationem sufficerent reliqui Libri V. T. ac (si qui jam exsta­rent) Novi. Merito quoque fidebant Apostoli, Ju­daeos post sinceram conversionem suapte alioquin oblivioni tradituros esse Hebraismi ac Hellenismi dissidia, quae ad memoratos quoque Libros se ex­tendebant. 17. Ear quippe ratione fuerat enata Apostolicae Traditionis disparitas circa illos Libros ; quod isti apud solos fere hellenistas Judaeos cevo Apostolo­rum in usu ac veneratione essent licet non pari Li­bris per Prophetas commendatis, n. 10. Caeteris enim plerisque Judaeis, quibus vix aliud, quam hebraum9 videbatur posse esse Divinitus inspiratum, soli hebraei Codices videbantur posse sacri haberi: aut certe gracam ignorantes linguam, non ullam habue­runt curam possidendorum librorum, quorum pleri- que adminus avo Apostolorum vix alio quam gra- co idiomate vulgati exstiterant. Istis porro libros il­los Apostoli haud obtruserunt cauta prorsus dissimu­latione j a caeteris vero, eosdem possidentibus, ut Divinitus inspiratos retineri jusserunt­18. Eadem cauta dissimulatione usi Apostoli, aperte adminus nulla e deuterocanonicis V. T. Li­bris allegaverunt in suis Scriptis testimonia ; etsi non paucis in sententiis prorsus alludant ad rem ac ver­ba' eorundem Librorum: prout longa serie exhibent viri eruditi. Necdum enim conversi Judaei, praesertim hebraisantes, ejusmodi allegatione potius offensi alienatique fuissent quam ad credendum allecti. Alio- qui nonnisi minus peritis e calamis profluxit isthaec

Next

/
Oldalképek
Tartalom