Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
oppositio: Deuteroeanonici V. T. Libri nuspiam allegantur in novo Testamento, nequeunt igitur pro Divinis haberi. Si quibus enim vitientur cuncti V. T. Libri Divinae inspirationis honore privandi, quicun- que in novo Testamento manijestius non allegantur , quam Libri deuteroeanonici ; conplures etiam protocanonicos e S. Librorum censu eradant oportet, e. g. Librum Ruth , primum et 4* Regum , Ecclesiastem , Lantica, Abdiam , etc. siquidem libri isti in N. T. non allegantur apertius quam deuteroeanonici. iq. Factae per Apostolos deuterocanonicorum V. T, Librorum approbationis notitia, duplici potissimum de causa minus diffusa fuit per Ecclesias : tum quod harum communicationem mutuasque collationes inpedirent gliscentes semper, saepe autem acerrime effervescentes persecutiones : tum quia simul certum fixumque erat primitivis Ecclesiis, nihil suscipere ut Divinum, nisi eatenus ab Apostolis certissime traditum. Hac de Libris Deuterocanonicis certitudine y sub persecutionibus per nonnullarum primitivarum Ecclesiarum excidium non parum accisa, mox etiam reddita Ecclesiis pace, eo lentius processit agnitio Librorum Deuterocanonicorum, quo cautius. s>0. Plerique etiam horum , qui libros illos ut Divinitus inspiratos venerari renuunt cum Cl. Jahn , Introduct. jf, 29. fatentur, nihil in eis contineri Christianis dogmatibus minus consentaneum: hocque per Apostolos declaratum fuisse conversis Librorum illorum possessoribus ac lectoribus. Secus enim Libros illos tamquam periculosos, a fidelibus abjiciendos , moxque prorsus interituros fuisse, facile assequuntur. Si namque Judoéi, ad fidem conversi illos abolevissent ; cum non conversi eosdem mox plerique spreverint; concordi utrorumque studio interitui fuissent obnoxii. Novimus autem etf adverso Libros illos magis magisque in dies, quantum persecutio siverat, fuisse per Ecclesias propagatos , et quidem in pleris- que ut Divinitus inspiratos, in caeteris adminus ut omnis erroris puros ac verae pietatis institutiones. i3