Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057

Neque furiosus, neque furiosa Matrimoni iim con­trahere possunt, sed si contractum fuerit, non separentur. Can. 26. Caus. 32. Quaest. 7. Licet mulieri alteri nubere, quam ob frig;iditatem vir cognoscere non poterit. Can. 1. Gaus. 33. Quaest \. Rubrica. IDe his, qui ob causam frigidae naturae dicunt se non posse invicem commisceri. Isf;e si non potest ea uti pro uxore, habeat eam (si velit) quasi sororem. Can. 2. Caus. 33. Quaest. 1. ,Si uxorem habuit aliquo tempore, et ipsa foemi- na dicit, quod nunquam coisset cum ea, et ille vir dicit, quod sic fecit, in veritate viri consistat, quia vir caput est mulieris. Can. 3. Caus. 33. Quaest. 1. Si per sortiarias, atque maleficas concubitus non sequitur, quod si sanari non potueri nt, sepa­rari valebunt, sed postquam alias nviptia9 ex- petierint, etiamsi possibilitas concumbendi eis reddita fuerit, prioribus reconciliari nequibunt. Can. 4. Caus. 33. Quaest. 1. Seculares, qui coniugale consortium nulla gra­viori culpa dimittunt et nullas causas dissidii probabiliter proponentes, si antequam apud Episcoposj dissidii causas dixerint, et prius­quam in iudicio damnentur, a communione Ec­clesiae excludantur. Can. 1. Caus. 33. Qu. 2. Absque causae cognitione a viro suo dimissa ad omnia restituatur. Rubrica, et in textu. — Praeceptum est ab Imperatore lege lata, ut primo permitteretur ei rem familiarem libere diutius ordinare: tunc demum responderet ob- iectis. Hoc omnes jleges tam Ecclesiasticae, quam vulgares, publicaeque praecipiunt. Can. 3. Caus. 33. Quaest. 2. ( »5 )

Next

/
Oldalképek
Tartalom