Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057

Nisi pont restitutionem, neque de coniugii foe- - dere, neque de adulterii crimine inter virum, , et uxorem iudicium est agitandum. Rubrica. Can. 4. Caus. 33. Quaest. 2. Interfectores suarum coniugum sine iudicio, ha­bendi sunt homicidae, quibus penitus coniu- gium denegatur, exceptis adolescentibus, de quibus est beati Leonis Papae indulgentia ob- servand'a. Can. 5. Caus. 33. Quaest. 2. Non licet alicui uxorem suam ob adulterium oc­cidere. Can. 6. Caus. 33. Qu. 2. Rubrica. Quoniam nulla lex unius testimonio etiam idoneo < quempiam condemnat, vel iustificat, quanto < magis per flagitiosissimum, et scelestum (tes- • tem) non debuit condemnari. Can. 8. Caus. , 33. Quaest. 2. Si forte nriulier marito mortis parasse insidias, vel 1 voluntaitem occidendi habuisse inveniatur, vel J si forte maritus eodem modo insectetur uxorem, , in eadem quaestione ab omni familia non so­lum mariti, sed etiam uxoris suae (quae ta­men tunc temporis domi fuerit) quaerendum i est. Can. 11. Distinctione 1. de Poenitentia. . Cogitationis poenam nemo patitur. Can. 14. Dist. 1L de Poenit. Poenae legum interpretatione molliendae sunt potius, quam exasperandae. Can. 18. Dist. 1. de Poenit. Apud Graecos exilio voluntario fortuiti casus luebantur. — In seditiosis autem etiam sine eventu animi propositum punitur, ob id soluni, quod armati processerint. Can. 19. Dist. 1. de Poenit. Itaque quidquid in calore iracundiae vel fit, vel i dicitur, non prius ratum est, quam si pcrse­( *6 )

Next

/
Oldalképek
Tartalom