Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057
/ Itaque qui iam admoniti a Sacerdote semel, bis, terque, ut corrigerentur, ad thorum suae con- iugis noluerint redire (dignitatis gradum a- missuri sunt). Can. 21. Caus. 32. Quaest. 5. Christiana Religio adulterium in utroque sexu pari ratione condemnat. Sed viros suos mulieres non facile de adulterio accusant. Yiri autem liberius uxores adulteras apud Sacerdotes deferre consveverunt. Can. 23. Caus. 32. Quaest. 5. Nihil iniquius, quam fornicationis causa dimittere uxorem, si et ipse convincitur fornicari. Can. 1. Caus. 32. Quaest. 6. Iniquum est, ut quisque de aliis iudicare velit , et iudicari de se nolit. Can. 3. Caus. 32. Quaest. 6. Maritos tanto gravius puniri oportuerit, quanto magis ad eos pertinet et virtute vincere, et exemplo regere foeminas. Can. 4. Caus. 32. Quaest. 6. Si caput est vir, melius debet vivere vir, et praecedere in omnibus bonis factis uxorem suam, ut illa imitetur virum, et sequatur caput suum. Can. 5. Caus. 32. Quaest. 6. Dominus autem permisit causa fornicationis uxorem dimitti. Sed quia permisit, , non iussit. Can. 3. Caus. 32. Quaest. 7. Usus naturalis, et licitus est in coniugio, sicut illicitus in adulterio. Can. 14. Caus. 32. Qu. 7. Hi, qui Matrimonium sani contraxerint, et uni ex duobus amentia, aut furor, aut aliqua infirmitas accesserit, ob hanc infirmitatem coniu- gia talium solvi non possunt. Can. 25. Caus. 32. Quaest. 7. C »4 )