Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057

( ** ) Si qui parentes fidem fregerint sponsaliorum, triennii tempore abstineant se a communione. Can. 1. Caus. 31. Quaest. 3. Sicut crudelis est, et iniquus, qui castam dimittit, sic fatuus est, et iniustus, qui retinet meretri­cem. Nam patronus est turpitudinis eius, qui crimen celat uxoris. Can. 1. Caus. 32. Qu. 1. Si se (uxor) fornicatione separaverit a marito, non debet teneri, ne virum quoque sub ma­ledicto faciat. — Ubicunque est igitur fornicatio, vel fornicationis suspicio, libere uxor dimitti­tur. Can. 2. Caus. 32. Quaest. 1. Mulier si vult, nubat, tantum in Domino: ut e- lectionem mariti parentibus deferat, ne appe­tentiae procacioris existimetur auctor, si ipsa de nuptiis suis electionem sibi vendicet. Ex­petita enim magis debet videri a viro, quam virum ipsa expetisse. Verecundiam praemit­tat, antequam nubat. Can. 13. Caus. 32. Qu. 2. Quodsi nubere elegerint, illis nubant, quos pro­pria voluntate (elegerint) voluerint habere maritos, nec extra voluntatem suam cogantur maritos accipere. Can. 16. Caus. 32. Quaest. 2. Nec hoc solum est adulterium, cum aliena pec­care conjuge, sed omne, quod non habet po­testatem coniugii. Can. 4. Caus. 32. Quaest. 4. Undecunque nascantur homines, si parentum vi­tia non sectentur, et Deum recte colant, ho­nesti , et salvi erunt. Can. 8. Caus. 32. Qu. 4. Filii ex libero, et ancilla, servilis conditionis sunt. Semper enim qui nascitur, deteriorem partem sumit. Hi vero, qui non sunt ex le­gitimo Matrimonio, matrem potius, quam pa­trem sequuntur. Can. 15. Caus. 32. Qu. 4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom