Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057

dita nullum moveant, nec passim dicta, abs­que certa probatione quisquam unquam cre­dat. Sed ante audita diligenter inquirat, ne praecipitando quidquam aliquis agat. Can. 10. Caus. 30. Quaest. 5. Judicantem' oportet cuncta rimari, et ordinem rerum plena inquisitione discutere interrogandi, respondendi, obiiciendique praebita patientia ab eo, ut ibi actio ambarum partium illumina­ta sit pleniter, nec litigantibus Judex prius velit sua sententia obviare, nisi quando ipsi iam peractis omnibus nihil habeant in quae­stione, quod proponant, et tamdiu actio venti­letur, quosque ad rei veritatem perveniatur, ne aliud praetermissum forte remaneat, quod annecti conveniat. Can. 11. Caus. 30. Qu. 5. Relatum est quemdam alterius uxorem stupro violasse, et insuper moechae vivente viro suo iuramentum dedisse, ut post legitimi mariti mortem, si supervixisset, duceret uxorem, quod et factum est. Tale ergo Matrimonium prohibemus. Can. 4. Caus. 31. Quaest. 1. Si illa virum illum omnino, ut dicitur, renuit, et iri eadem voluntatis auctoritate persistit, ut viro illi prorsus se deneget nupturam, nequa­quam eam invitam, et renitentem eiusdem viri cogas coniugio sociari. Can. 3. Caus. 31. Qu. 2. Thietberga questa est, vi coactam falsum contra se composuisse piaculum. — Unde vobis prae­cipimus, causam eius diligenti examinatione tra­ctetis, et si ea e contra violentiam se pertulisse proclamaverit, vel si-inimicos iudices illos sibi fuisse testata fuerit, tunc illud renovetis iudi- cium secundum aequitatis normam. Can. 4. Caus. 31. Quaest. 2. ( »3 )

Next

/
Oldalképek
Tartalom