Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057

circa alienam benignus. Can. 12. Caus. 26. Quaest. 7. Adulterae coniuges reatu sunt viris suis obnoxiae. Can. 1. Caus. 27. Quaest. 1. Cum et manus obstetricum, et oculi saepe fal­lantur , certe ipsa confabulatio, et osculatio quantum dedecoris et criminis confitentur. Can. 4. Caus. 27. Quaest. 1. Si virgines ad eosdem masculos postmodum re­versae fuerint, aut si cum iisdem in una domo, et sub eodem tecto simul habitaverint, graviore censura eiiciantur. Can. 5. Caus. 27. Qu. 1. Matrimonium quidem non facit coitus, sed vo­luntas, et ideo non solvit illud separatio cor­poris, vel separatio voluntatis. Ideo qui di­mittit coniugem suam, et aliam non accipit, adhuc maritus est. Can. 1. Caus. 27. Qu. 2. Sufficit secundum leges solus eorum consensus, de quorum coniunctionibus agitur. Qui consen­sus si in nuptiis s« Ius forte defuerit, caetera omnia, etiam cum ipso coitu celebrata fru­strantur. Can. 2. Caus 27. Quaest. 2. Omnis res per quascunque causas nascitur, per easdem dissolvitur. Matrimonium enim non facit coitus, sed voluntas, et ideo non solvit illud separatio corporis, sed separatio volun­tatis. Car. 4. Caus. 27. Quaest. 2. Non enim defloratio virginitatis facit coniugium, sed pactio coniugalis. Can. 5. Caus. 27. Qu. 2. Si quis desponsaverit sibi aliquam, et praeve­niente mortis articulo eam cognoscere non po­tuerit, frater eius non potest eam ducere in uxorem. Can. 11. Caus. 27. Quaest. 2. Sicut nulli Christiano licet de sua consangvinitate, vel quam cognatus suus habuit, in matrimo* ( 66 )

Next

/
Oldalképek
Tartalom