Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057

eum audierunt, et accipiat poenitentiam: et si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem, et infundatur ori eius Eucharistia. Can. 8. Caus. 26. Quaest. 6. Quodsi aliqua aegritudine ita fuerint aggravati, ut quod paulo ante poscebant, sub praesentia Sacerdotis significare non valeant, testimonia fidelium, et circumstantium prodesse debebunt, ut simul poenitentiae, et reconciliationis bene­ficium consequantur. Can 10. Caus. 26. Qu. 6. Quovis tempore non est deneganda poenitentia postulanti, cum ille se obliget iudici, cui oc­culta omnia noverit revelari. Can. 13. Caus. 26. Quaest. 6. Ab infirmis in periculo mortis positis per Pres­byteros pura inquirenda est confessio peccato­rum, non tamen imponenda est quantitas poe­nitentiae, sed innotescenda, et cum amicorum orationibus pondus poenitentiae sublevandum. Can. 1. Caus. 26. Quaest. 7. Pro qualitate delicti tempus poenitentiae impen­datur. Can. 7. Caus. 26. Quaest. 7. Hoc sit in iudicio positum eorum, qui praesunt, vel quanto tempore, vel quali modo poenitere debeant, qui delinquunt; quia aetas, et eruditio multam haberi facit differentiam poenae. Can. 8. Caus. 26. Quaest. 7, Poenitentem ex corde ita oportet suscipi, sicut Dominus ostendit, cum dicit, quia convocavit amicos suos et vicinos dicens: congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quam perdi­deram. Can. 9. Caus. 26. Quaest. 7« Si Deus benignus est, ut quid Sacerdos eius au­sterus ? (in imponenda poenitentia) vis appa­rere sanctus ? circa vitam tuam esto austerus, ( 65 )

Next

/
Oldalképek
Tartalom