Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057

Ideo divina providentia muitos diversi erroris Haereticos esse permittit, ut cum insultant nobis, et interrogant nos ea, quae nescimus, vel sic excutiamus pigritiam, et divinas Scri­pturas nosse cupiamus. Can, 40. Caus. 24. Quaest. 3. Rescripta contra ius elicita ab omnibus indicibus praecipimus refutari, nisi forte aliquid est, quod non laedat alium, et prosit petenti , vel crimen supplicantibus indulgeat. Nec damnosa Fisco, nec iuri contraria postulari oportet Can. 16. Caus. 25. Quaest. 1. in Notis, et Can. 14. 15. Caus. 25. Quaest. 2. Privilegia Ecclesiarum, et Sacerdotum inteme­rata, et inviolata cunctis decernimus manere temporibus. Can. 1. Caus. 25. Quaest. 2. Privilegia Ecclesiarum et Monasteriorum nulla possunt improbitate convelli, nulla novitate mutari. Can. 2. Caus. 25. Quaest. 2. Quae subreptione vel falsis precibus impetrantur, nullum supplicantibus ferre remedium. Can. 16. Caus. 25. Quaest. 2. Mendax precator careat penitus impetratis, et si nimia mentientis inveniatur improbitas, etiam severitati subiaceat indicantis. Ibidem in Notis. Similiter subito obmutescens baptizari, aut poe­nitentiam accipere potest, si voluntatis prae­teritae testimonium aliorum verbis habet, aut praesentis in suo nutu. Amentibus etiam quae­cunque pietataris sunt, onferenda sunt. Can. (7. Caus. 26. Quaest. 6. Isj qui poenitentiam in infirmitate petiit, si ca­su oppressus infirmitate obmutuerit, vel in phrenesiin versus fuerit, dent testimonium, qui ( 64 )

Next

/
Oldalképek
Tartalom