Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057

IT siasticae varia jura bisque correlate officia animo contemplentur, non potest non Ju­ris Canonici, utpote ex quo haec noscenda et discenda sunt, uberior cognitio deside­rari, et commendari. Porro ut boni Eccle­siae filii reverenter suscipientes Pontificis Coelestini Can. 4. distine. 38ae relatum statutum: Nulli Sacerdotum licere Canones ignorare, nec q u i d q u a m facere, quod Patrum possit regu­lis obviare; omnino elucentem habe­mus necessitatem cognitionis Juris Cano­nici. — Majori adhuc necessitate urgenturco- gnitione Juris Canonici illi, qui peculiari gaudent influxu ad regimen ecclesiasticum, aut Sacri Seuatus membra quoquo modo causis, negotiisve ad eundem Senatum spectantibus cooperantur , in Patria nostra cumprimis, ubi lege Regni Art. 22. 1553. statutum habemus: Ut Judicia spiri­tualia continuo secundum Cano­nes, quibus ab antiquo Ecclesia usa est continuentur, in omnibus causis forum ecclesiasticum con-

Next

/
Oldalképek
Tartalom