Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057
V cernentibus. Et Art. 27. 1503. Judicia similiter ecclesiastica insuis de Jure statutis,terminis, secundum Jura Canonica semper, judicentur. — Jam cum haud vane arbitrer, animo anhelante cupere, permultos ex fratribus in Christo, scientiam Juris Canonici sibi familiariorem reddere, destituantur autem sumptibus largioribus, quibus ipsum Corpus Juris Canonici sibi possent procurare, ex quo tanquam e divite pcnu scientiarum iuridicarum cupidum animum doctrinarum exquisitis thesauris ditare valeant, non leve ministerium a me praestitum reor, cum eosdem Compendio hocce Corporis Juris Canonici, levi pretio comparari que- unte provideo, in quo summam Canonum, Constitutionum et Decretorum aut a Conciliis aut a Pontificibus editorum exhibeo, cum expresssahac restrictione, quod nonnisi moderno aevo in Judiciis Ecclesiasticis usuvenientia hic exhibita sint, missis omnibus iis, quae aut abolita, aut lege ,t Regni modificata, aut in Judiciis Ecclesi-