Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057

V LECTORI BENEVOLO. Quae potissimum ratio ad vulgandum hocce Compendium Corporis Juris Cano­nici me impulerit, et quid in Compendio praesenti prae oculis habuerim mox in exor­dio paucis declaratum eo. — Ut opus hoc publici juris facerem impulit me ingens ex notitia Juris Canonici in omne aevum di­manans utilitas. Nemo est qui ignoraret jam a multis retro saeculis Juris Canonici scientiam, quae populis per orbem diffusis, totidem fere ingeniorum, quot locorum varietate dissimillimis quietam vivendi normam instillat, a viris insigni eruditione claris, et arcana Societatum penitus riman­tibus, summo in pretio habitam esse, cum influxum eius haud vulgarem in Societatis Ecclesiasticae vigorem, et securitatem conservandam ex asse noverint. — Et abs­que dubio si membrorum Societatis Eccle-

Next

/
Oldalképek
Tartalom