Hittudományi Folyóirat 20. (1909)

Dr. Rusznák Miklós: A görög egyház böjti fegyelme

A GÖRÖG EGYHÁZ BÖJTI FEGYELME. 673 nicam Nativitatem ; 3. Ieiunium ante diem festum Principum Apostolorum Petri et Pauli, quod incipit cum feria secunda post Dominicam Omnium Sanctorum, seu primam post Pentecosten, et desinit cum Vigilia ipsius diei festi ; 4. Ieiu- nium ante Dormitionem В. V. quod incipit cum 1. Augusti, et desinit cum Vigilia ipsius diei festi ; 5. Die festo Decolla- tinois S. Joannis Bapt. ; 29. Augusti ; 6. Die festo Exaltatio- nis S. Crucis 14. Septembris ; 7. Qualibet feria IV. et VI. totius anni, nisi quando istae incidant inter diem festum Nativitatis et Epiphaniae Domini, et inter Dominicam Publicani et filii prodigi : inter Dominicam Resurrectionis et S. Thomae, et insuper inter Dominicam Pentecostes et Dominicam Omnium Sanctorum, istis enim temporibus rubricae dispensant absolute a ieiunio atque abstinentia ; 8. Tota hebdomada tyrophagii, scilicet a feria II. post Domi- nicam Creophagi usque ad ipsam Dominicam tyrophagii inclusive, licet ex una parte prohibeatur omnibus istis septem diebus vesci carnibus, attamen altera ex parte permittuntur lacticinia etiam feria 4. et 6. 3. Profecto notum est inter ieiunium atque abstinentiam discrimen intercedere. Ad ieiunium stricte tale, unicam in die comestionem permitti neminem latet ; verum hac in re prae oculis habenda est consuetudo et necessitas locorum. 4. Ieiuniorum omnium in Ecclesia nostra praescrip- torum accuratam observantiam Synodus quidem fidelibus commendat, pluriumque ex eis tenacem hanc observantiam laudat ; iniungit quoque animarum pastoribus, ut eorundem praestantiam utilitatemque populo in contionibus saepe diserte explicent ; quin imo ipsi exemplo suo observantiam hanc promoveant, ut tali modo propius quantum fieri possit ad praeclarissima maiorum nostrorum exempla et primorum Christianorum fervorem accedere valeant. Nihilominus tamen quoniam postremis hisce temporibus fervor plurium Chri- stianorum refriguit, atque corporis valetudo paulatim debi- litari videtur, ita ut ieiunia Ecclesiastica multoties pessum- dentur, ideo ne peccata populi multiciplicentur propter huiusmodi transgressionem Synodus obtenta a S. Sede Hittudományi Folyóirat. 1909. 44

Next

/
Oldalképek
Tartalom