Hittudományi Folyóirat 20. (1909)

Dr. Rusznák Miklós: A görög egyház böjti fegyelme

674 DR. RUSZNYÁK MIKLÓS. facultate iudicat in Domino remittere nonnihil de rigore pristino ieiunii et quidem iuxta sequentem normam : a) In quadragesima tum ante Pascha, tum ante Domini Nativitatem necnon ante diem festum SS. Apostolorum Petri et Pauli, et ante diem festum Dormitionis В. V. Mariae servandum erit ieiunium qualibet feria 2. 4. et 6. quibus lacticinia permittuntur; reliquis quattuor hebdomadae diebus dispensatur quoad esum carnium, ita tamen, ut quattuor istis diebus compensent ieiunium, Clerici quidem per recitationem psalmi 50., reliqui vero per recitationem 5. Pater et Ave, et hoc tum ante prandium, tum ante coenam. b) Supra exposita norma de lacticiniorum permissione valeat etiani quoad cetera anni ieiunia. c) Excipi tamen ab hac generali lege debet integra prima hebdomada Quadragesimae, scilicet sex dies a feria 2. usque ad Sabbatum inclusive, atque etiam hebdomada sancta a feria secunda usque ad Sabbatum ante Dominicam Resurrectionem, quibus omnino prohibetur esus carnium, permittitur temen lacticiniorum usus diebus Martis, Jovis, et Sabbati, reliquis tribus diebus adhibeantur omnino cibi esuriales i. e absque lacticiniis. d) In hedbomada lacticiniorum dicta casea ita servetur ieiunium, ut lacticinia adhibeantur feria 2. 4. et 6., reliquis quattuor diebus indulgetur vesci carnibus post recitationem precum, quas supra indicavimus. 5. Si quis autem non obstante hac remissione rigoris ieiunii, propter aliquam rationabilem causam indigeat ulteriori dispensatione, expositis rationibus tenetur eandem petere a proprio Ordinario. 6. Temperata tali modo ieiuniorum lege sperat Synodus, fideles eorundem observationi studere non ommissuros,praeser- tim autem animarum pastores operam daturos, ne illa ob ali- quam circumstantiam, quae ommissionem eorundem suadere videatur, violentur; ne forte fideles scandalum patiantur, prae- sertim si ad violationem ieiuniorum addantur etiam choreae. 7. Denique pastores animarum instruant fideles sibi commissos de modo servandi ieiunium, ne scilicet ad ciborum

Next

/
Oldalképek
Tartalom