Hittudományi Folyóirat 19. (1908)

Dr. Adalbertus Breznay: Castigatio modernismi seu modernismus statera sanctuarii expensus

444 DR. ADALBERTUS BREZNAY. Nil mirandum. Eventus. Status quaestionis. Thesis. novit, hanc curiositatem certe ne momento quidem mirabitur, studiositatem vero nonnisi laudare potest. Verum enimvero tempus tum sanae curiositatis, tum iustae studiositatis diu durare non potuit. Etenim Litterae Encyclicae »Pascendi«, quibus modernismus in suis caussis et principiis, in suis placitis et conclusionibus, necnon moder- nistae ipsi in sua callidissima procacique nimis indole ac natura ad vivum depinguntur, eventus tandem, qui senten- tiam Sedis Apostolicae condemnatoriam pede presso consecuti sunt, curiositatem illam in utrumque titubationis caput vanam supervacaneamque reddiderunt. 10. Quae omnia ut rite manifesta eflorescant, status quaestionis de modernismo, de eius natura et indole intima, accurate determinandus est, ut quid sit, et ad quae ac quomodo se extendat, in apricum collocatum appareat. Ad bunc igitur finem sit Thesis unica. Modernismus est species infidelitatis pessima, qui spectata materia, ut aiunt et forma sua, inter peccata haereseos, quae decursu saeculorum unitatem fidei pacemque cordium in Ecclesia Dei periclitabantur, insignem malitia sua morali locum obtinet, et quidem ita, ut si completus et ut aiunt perfectus evaserit, inter illa contra fidem divinam commissa peccata referendus sit, quae apostasiae a religione christiana nomen sortita sunt. Theseos explicatio. Duo hoc loco sunt explicanda : partes theseos et termini eiusdem ut aiunt columnares. Thesis haec e duabus, ut patet, partibus coalescit. Prima est : modemismum inter baereses malitia sua morali inSi- gnem locum obtinere. Secunda est: modernismum comple- tum, in homine christiano, laesae maiestatis Dei et quidem proxime ut summi Veri, crimen summum id est apostasiam esse a fide christiana.

Next

/
Oldalképek
Tartalom