Hittudományi Folyóirat 19. (1908)
Dr. Adalbertus Breznay: Castigatio modernismi seu modernismus statera sanctuarii expensus
......'יי ־־'״ Ultriusque partis suo loco et suo modo instituetur demonstratio. Sed ante demonstrationem ipsam theseos, terminorum — sc. malum morale seu peccatum, infidelitas, haeresis, apostasia — legibus logicis conformiter, ne in conclusionibus tergiversationi et effugiis locus relinquatur, vim atque efficaciam in apricum collocandam esse, nemo utique infitiabitur. Peccatum. 11. Quod igitur ad mali moralis seu peccati, et imprimis mortalis propriam rationem determinandam adtinet, non mul- tum sane nobis hic laborandum est, quum ea de re communis sit Philosophiae perennis 1 et Theologiae catholicae 1 2 sen- tentia : mali moralis seu peccati in genere rationem in »pri- ratione seu carentia rectitudinis debitae«, mali moralis gravis seu peccati mortalis vero rationem speciatim in totali carentia rectitudinis debitae seu in totali aversione a Deo, fine ultime consistere. Maioris claritatis caussa audiatur Card, de Lugo, »Respondeo, inquit, dicendum, quando sermo est de actibus moralibus, non solere appellari privationem, nisi carentiau: actus debiti, et quidem debito ,proximo ; sic enim loquuntui omnes, qui dicunt, malitiam moralem consistere in privatione 1 »Actus moraliter bonus, vel malus dicitur ex eo, quod rec titudinem servat, vel a rectitudine obliquatur.« Ita ]Sunt. Signoriello Philos. christianae cum antiqua et nova comparatae in comp. red actae pars altera: Philosophia Moralis. Neap. 1879. P. 1. p. 6. 2 S. Tkom. 1. II. q. 18. a. 1. in c. ad fin. : »Sic igitur dicen dum est, quod omnis actio, inquantum habet aliquid de esse, intantun habet de bonitate. Inquantum vero deficit ei aliquid de plenitudini essendi quae debetur actioni humanae, intantum deficit a bonitate et sic dicitur mala.« Cf. Petr. Card. Pázmány Theol. sehol. Opp. edit Budapest. 1899. Ser. lat. T. 4. p. 39. : »Actuum humanorum, inquit qui ex ratione deliberata procedunt, propria affectio est bonitas e1 malitia, inter quas bonitas est prior ratione, quia ut dicemus, malitic posita est in privatione bonitatis debitae, atque ideo eam praesupponil ea ratione, qua privatio secundum naturam praesupponit habitun sibi oppositum, ut docet Aristoteles 1. 6. Topicor. c. 5.« CASTIGATIO MODERNISMI SEÜ MODERN. STATERA SANCT. EXPENSUS. 445 Termiaor. declaratio. Juid malum mor. seu peccatum ? Philosophia. Theologia. 'ard. de Lugo. Debitum.