Hittudományi Folyóirat 18. (1907)

Rendelet az eljegyzésekről és a házasságról

608 VEGYESEK. rum regeretur, eorumque celebratio expedita, certa atque ordinata fieret. In executionem itaque Apostoliéi mandati S. Concilii Congregatio praesentibus litteris constituit atque decernit ea quae sequuntur. De sponsalibus. L — Ea tantum sponsalia habentur valida et cano- nicos sortiuntur effectus, quae contracta fuerint per scrip- turam subsignatam a partibus et vel a parocho, aut a loci Ordinario, vel saltem a duobus testibus. Quod si utraque vel alterutra pars scribere nesciat, id in ipsa scriptura adnotetur ; et alius testis addatur, qui cum parocho, aut loci Ordinario, vel duobus testibus, de quibus supra, scripturam subsignet. II. — Nomine parochi hic et in sequentibus articulis venit non solum qui legitime praeest paroeciae canonice erectae ; sed in regionibus, ubi paroeciae canonice erectae non sunt, etiam sacerdos cui in aliquo definito territorio cura animarum legitime commissa est, et parocho aequi- paratur ; et in missionibus, ubi territoria necdum perfecte divisa sunt, omnis sacerdos a missionis Moderatore ad ani- marum curam in aliqua statione universaliter deputatus. De matrimonio. III. — Ea tantum matrimonia valida sunt, quae contrahuntur coram parocho vel loci Ordinario vel sacer- dote ab alterutro delegato, et duobus saltem testibus, iuxta tamen regulas in sequentibus articulis expressas, et salvis exceptionibus quae infra n. VII. et VIII. ponuntur. IV. — Parochus et loci Ordinarius valide matrimonio adsistunt. § 1. a die tantummodo adeptae possessionis bene- ficii vel initi officii, nisi publico decreto nominatim fuerint excommunicati vel ab officio suspensi ; § 2. intra limites dumtaxat sui territorii : in quo

Next

/
Oldalképek
Tartalom