Hittudományi Folyóirat 18. (1907)

Rendelet az eljegyzésekről és a házasságról

VEGYESEK. 609 matrimoniis nedum suorum subditorum, sed etiam non subditorum valide adsistunt ; § 3. dummodo invitati ac rogati, et neque vi neque metu gravi constricti requirant excipiantque contrahentium consensum. V. — Licite autem adsistunt, § 1. constito sibi legitime de libero statu contralien- tium, servatis de iure servandis ; § 2. constito insuper de domicilio, vel saltem de men- strua commoratione alterutrius contrahentis in loco matri- monii ; § 3. quod si deficiat, ut parochus et loci Ordinarius licite matrimonio adsint, indigent licentia parochi vel Ordi- narii proprii alterutrius contrahentis, nisi gravis intercedat necessitas, quae ab ea excuset. § 4. Quoad vagos, extra casum necessitatis parocho ne liceat eorum matrimoniis adsistere, nisi re ad Ordinarium tendi impetraverit. § 5. In quolibet autem casu pro regula habeatur, ut matrimonium coram sponsae parocho celebretur, nisi aliqua iusta causa excuset. VI. — Parochus et loci Ordinarius licentiam concedere possunt alio sacerdoti determinato ac certo, ut matrimoniis intra limites sui territorii adsistat. Delegatus autem, ut valide et licite adsistat, servare tenetur limites mandati, et regulas pro parocho et loci Ordi- nario n. IV et V superius statutas. VII. — Imminente mortis periculo, ubi parochus, vel loci Ordinarius, vel sacerdos ab alterutro delegatus, haberi nequeat, ad consulendum conscientiae et (si casus ferat) legitimationi prolis, matrimonium contrahi valide ac licite potest coram quolibet sacerdote et duobus testibus. VIII. — Si contingat ut in aliqua regione parochus loci vel Ordinarius, aut sacerdos ab eis delegatus, coram quo matrimonium celebrari queat, haberi non possit, eaque rerum conditio a mense iam perseveret, matrimonium valide

Next

/
Oldalképek
Tartalom