Hittudományi Folyóirat 18. (1907)

Rendelet az eljegyzésekről és a házasságról

VEGYESEK. 607 quia nonnunquam difficile est iudicare, certo ne constet de quasidomicilio, haud pauca matrimonia fuerunt obiecta periculo, ne nulla essent : multa quoque, sive inscitia horni- num sive fraude, illegitima prorsus atque irrita deprehensa sunt. Haec dudum deplorata, eo crebrius accidere nostra aetate videmus, quo facilius ac celerius commeatus cum gentibus, etiam disiunctissimis, perficiuntur. Quamobrem sapientibus viris ac doctissimis visum est expedire, ut mutatio aliqua induceretur in iure circa formam celebrandi connubii. Complures etiam sacrorum Antistites omni ex parte terra- rum, praesertim e celebrioribus civitatibus, ubi gravior appareret necessitas, supplices ad id preces Apostolicae Sedi admoverunt. Flagitatum simul est ab Episcopis, tum Europae plerisque, tum aliarum regionum, ut incommodis occurreretur, quae ex sponsalibus, idest mutuis promissionibus futuri matrimonii privatim initis, derivantur. Docuit enim experi- entia satis, quae secum pericula ferant eiusmodi sponsalia : primum quidem incitamenta peccandi causamque cur innex- pertae puellae decipiantur ; postea dissiidia ac lites inextri- cabiles. His rerum adiunctis permotus SSmus D. N. Pius PP. X pro ea quam gerit omnium Ecclesiarum sollicitudine, cupiens ad memorata damna et pericula removenda tempera- tione aliqua uti, commissit S. Congregationi Concilii ut de hac re videret, et quae opportuna aestimaret, Sibi propo- neret. Voluit etiam votum audire Consilii ad ius canonicum in unum redigendum constituti, nec non Emorum Cardina- lium, qui pro eodem codice parando speciali commissione delecti sunt : a quibus, quemadmodum et a S. Congregatione Concilii, conventus in eum finem saepius habiti sunt. Omnium autem sententiis obtentis, SSmus Dominus S. Congregationi Concilii mandavit, ut decretum ederet quo leges a Se, ex certa scientia et matura deliberatione probatae, contine- rentur, quibus sponsalium et matrimonii disciplina in poste-

Next

/
Oldalképek
Tartalom