Hittudományi Folyóirat 15. (1904)

Dr. Huszár Elemér: A visitatio liminum

A VISITATIO LIMINUM. 741 quotidiana negotia ei eripuerint, ac propterea verbnm Dei quod totius vitae suae parochialis sedecim annorum decursu diligenter populo annunciabat, nunc a Cathedra pradicare non possit, nullam tamen, seu dum frequentiores pastorales Epistolas dimitteret, seu Visitationem canonicam perageret, praetermisit occasionem, qua salubribus monitis et adhorta- tionibus tam pastores secundi ordinis, quam gregem ipsum in officio contineret, imo etiam parvulis lac doctrinae christianae instillaret. Caeterum ut in omnibus parochia- libus et Religiosorum Ecclesiis Preoones Verbi Dei qui singulis dominicis et festis diebus populum spirituali pabulo ficerent. praesto essent, inter praecipuas suas curas numeravit. Mulctarum pecuniariarum hic nullus usus. Expeditiones vero omnes e Cancellaria Primatiali gratuito fiunt. Si quid titulo dispensationis in bannis obve- nit, quae potissimum ab officiis Vicarialibus peti solet, id inter individua Cancellariae aequaliter dispescitur. — In exercitio demum Episcopalis Officii ac iurisdictionis epi- scopalis, nullum ei obmovetur impedimentum quod autho- ritate sua per Regem Apostolicum suifulta superare non possit. — Quod denique ultimum huius Capitis punctum concernit: Absit mihi gloriari Beatissime Pater, nisi in Cruce Domini Nostri Jesu Christi, nisi in infirmitatibus meis, si omnia etiam quae officii ratio a me exigit, fecis- sem, lubens servum inutilem me confiteor. Cum tamen et iubeas, et Tua scire intersit, quod a me in Dei gloriam atque in utilitatem Ecclesiae suae sanctae praestitum sit hactenus, nonnulla hic adscribenda putavi. Peractis inau- gurationis meae solemniis, mox Sedem meam Archiepisco- palem ac Metropolitanum Capitulum a trium prope saecu- lorum exilio ad natales Sedes Strigonium revocavi. Interea dum Monti Sancto Strigoniensi pristinus splendor restituatur, Capitulo de Sacristia nova ac Conser- vatorio in Ecclesia interimali Metropolitana meo sumptu prospexi, Residentiam olim Jesuitarum magno impendio in Episcopium interimale transformavi, atque ex integro neces- saria, eaque decenti supellectili instruxi. Residentias item

Next

/
Oldalképek
Tartalom