Hittudományi Folyóirat 15. (1904)

Dr. Huszár Elemér: A visitatio liminum

educantur fundationis Pazmanianae nihilominus soli Tran- sylvani duo, et singula dismembratarum a Strigoniensi dioecesium 3 participes sunt, Archidioecesani vero 18. e) Seminarium Losyanum Posoniense alit alumnos ut supra 12. In simul alumni 152. Ad Seminaria Achidioecesana pertinet Presbyterium quoque Strigonii per me erectum, ubi alumni absolutis Theologicis studiis ad curam animarum ac alia ecclesiastica officia per constitutos Superiores sub oculis Primatis prae- tice formantur, sensimque prout in virtutibns ac scientiis profecerint, ad sacros ordines admittuntur, quales sunt plus minus annue 30. — Et ideo universus iunior clerus hac vice constet capitibus No. 182. — Praeter amplas domos, curandis infirmis deservientes, quas fratres Misericordiae et Moniales S. Elisabethae ut supra, administrant, adsunt in dioecesi hac plurima in Urbibus quin etiam oppidis ac nonnullis villis hospitalia pauperibus alendis destinata, a quorum curatoribus rationes quotannis partim via dioecesana, partim Magistratus Comitatensis aut civici Excelso Consilio redduntur, praecipua sunt tam numero alumnorum quam optima dote hospitalia Posonii, Pestini, Budae, Tyrnaviae. Omnia per Archiepiscopum visitantur. Adsunt denique Montes Pietatis, qui apud nos nomine domorum fiduciariarum veniunt, duo Pestini nempe et Posonii, in quibus mutuo data erga pignus moderatumque censum pecunia egentibus subvenitur, ne gravi necessitate compulsi in manus usurariorum deveniant. §. II. De Primate et Archiepiscopo Strigoniensi. Quantopere modernus Primas et Archiepiscopus Stri- goniensis praeceptum residentiae a Sacris Canonibus Con- cilio Tridentino et Constitutione Urbana praescriptum sibi Cordi habeat, vel per id satis prodidit, quod Posoniensi aut Tyrnaviensi Residentia quas Antecessores sui incolebant, licet intra ambitum dioecesis sitae essent, haud contentus, Cathedram suam ad natales sedes transtulerit, atque inde 738 DK. HÚSZAK ELEMÉK.

Next

/
Oldalképek
Tartalom