Hittudományi Folyóirat 15. (1904)
Dr. Huszár Elemér: A visitatio liminum
A VISITATIO LIMINUM. 739 a peractis inaugurationis suae solemniis, Strigonii stabilem habitationem fixerit, nec e Dioecesi per hoc quinquennium usquam alio, quam Viennam quo cum urgentia Ecclesiae Ungaricae negotia apud Aulam Caesareo-E-egiam promo- venda avocabant, atque inde ad Cellas Marianas devotionis causa, singulis annis procurrerit, feliciter intra duarum, quatuor nonnumquam etiam sex hebdomadarum spatium transactis rebus, mox ad Sedem reversus, Archiepiscopali- bus muniis inter suos pro sua obligatione vacaturus. Inter haec cum Visitationem Canonicam praecipuo loco referret, opus hoc Apostolicum Visitationis Ecclesia- rum tum parochial ium tum filialium, Religiosorum item domiciliorum utriusque sexus, scholarum demum, hospita- lium et aliorum sacrorum locorum anno 1822 Budae Regni Metropoli ortus, omnes huius non secus et amplissimae Urbis Pestiensis parochias aliasque adiacentes, quanto maiore labore, tanto ampliori spirituali solatio, suo ubique sumptu, obivit, nec quidquam, quod seu ad cultum divinum debito ordine et fructu peragendum, sive ad curatores animarum stabili dote providendos, seu ad tenuem pubem rudimentis doctrinae Christianae rite imbuendum, omnes denique obii- gationes sacras ad quemcunque demum eae pertinerent, ada- mussim implendas spectaret, desiderari a se patiebatur. — Anno 1823 totam pene aestatem in salubroso hoc opere in parochiis liberarum Regiarumque civitatum Tyrnaviae, Modrae, Bazinii, in S. Georgio, Posonii, Szakolczae et fami- liae Caesareo-Regiae oppidorum Sassin et Holicz versabitur, ubique fere cum gravissimis difficultatibus colluctans, rem sacram ad optimum, quem potuit, pedem Deo propitio coi- locavit. Anno demum praeterito 1824 Parochias liberae Regiaeque non secus et Archiepiscopalis Civitatis Strigo- niensis, complures item suae ditioni, et patronatui, in Comitatu Strigoniensi, obnoxias canonice lustravit, quo in munere siquidem et qua Ordinarius et qua Dominus ter- restris et qua Patronus, una et Comitatus Strigo niensis Supremus Comes versaretur, facili negotio Ecclesias non minus ac Parochias ad optimum statum perduxit, omnes-