Hittudományi Folyóirat 15. (1904)

Dr. Huszár Elemér: A visitatio liminum

^₪₪m A VISITATIO LIMINUM. 715 opinionum errores eradicaret et frumentum bonorum operum ac fidei seminaret. Videns autem zelosissimus Paterfamilias, quod Messis erat multa et Operarii pauci Viennae Collegium erexit, ac sustentandis septuaginta circiter alumnis, Possiones et Proventus contulit, meque eodem tempore cum duodecim iuvenibus opera mea conquisitis ad Urbem et Collegium S. Apollinaris ablegavit. Unde postea absoluto septemnali studiorum cursu, reducem ad conversionem deviantium animarum applicuit. Pazmano demum extremum vitae diem claudente, Emericus Losy in Archi episcopatu successor duodenariorum alumnorum numerum Posony fundavit, ut plures maturescerent qui laboranti Ecclesiae subvenirent. Isto etiam viam universae Carnis ingresso, Archiepi- scopatum Strigon suscipiens Georgius Lippay non impari zelo eferbuit, atque ut copiosiores foret, qui errantes in haeresi oviculas peculiari studio, cura et conatu ad Ecclesiae premium reducere possent, ministrantibus auxilium diversis Episcopis et Praelatis, me quoque Praeposituram veteris Budae (quae a gloriosae memoriae Ferdinando tertio mihi ad dies vitae collata fuerat) eidem fundationi applicante, aptum Tyrnaviae alumnis habitaculum procuravit, et Colle- gium elegans, Germanico ac Hungarico quod Romae videtur persimile exaedificavit. Ab huius obitu undecimo post die, sponsa Strigoniensi Ecclesia mihi cedente, ,quo habitantibus in regionibus Umbrae mortis, lux uberior oriatur, neque desint procul et prope qui sanam doctrinam spargentes acatholicos errores evacuare et fidem catholicam corroborare possint, et quae sterilis aliquando fuit, multos vitae filios, in sanctitate ac iustitia pariat Hungária, binis abhinc annis Seminarium condidi, ea cum dote qua septuaginta capita numeret. Quae ad pastoralis officii onus admovenda (uti firmam spem fiduciamque concipio) datura sunt id specimen virtutis, quo et Beatitudo Vestra solatium et Ecclesia emolumentum experiatur. Unde nec amplius ulla exiget necessitas, aut viros ex Religiosis Ordinibus, parochiis prae- ficere, aut Missionariorum assumere: illis in periculum grave observantiam Regularem conjicientibus; his autem frequenter 46*

Next

/
Oldalképek
Tartalom