Hittudományi Folyóirat 15. (1904)
Dr. Huszár Elemér: A visitatio liminum
716 DR. HUSZÁR ELEMÉR. idiomatis patriae ignaris, nullum in Religionis incrementa zelum exercere valentibus, aut pro Divini numinis promo- venda gloria, Reipublicaeque bono, privato emolumento studentibus, et ordinariorum potestatem sibi vendicantibus j perque continuam libertatem et licentiam, non levem plerum- que Ecclesiis iacturam causantibus, quod equidem constans experientia sinceraque ac solida testimonia luculenter firmant. Et licet iam vicaria Regiae Mattis aucthoritate fungens centurias aliquot pestilentium rabularum (vulgo Lutherra- norum Galvinistarumque ut vocant Praedicantium), qui erro- res acatholicos dura pertinacia spargebant, e variis ditionibus exterminaverim, atque in Ius vocatos, ceu lesae Mattis et causae rebellionis reos, ad Triremes ablegari curaverim, nihilo secius tamen alios in locum illorum, et vero Ecclesiae Curiones adiutor sufficere, ac tales quidem, et ita comparatos, quibus apud improbos, vitae integritas, apud rudes, doctrinae ac sapientiae nomen, aucthoritateque reconciliare possint, credens et horum et illorum animos facilius ab iis expugnari, quorum doctrinae ipsa vitae ratio suffragatur. Oaeterum divinae bonitatis prosperante gratia, in lacrimis praesentium tumultuorum et deplorandarum revolutionum seminando, quos iam cum exultatione metam Manipulos sexagintatria millia et aliquot Centurias, in hac dumtaxat Archidioecesi mea, recenter ad gremium Sanctae Ecclesiae reductorum numerans, ex annexa hac Generalis mei Vicarii ac reliquorum dictae Archidioecesis Archidiaconorum relatione, intelligere dignabitur Sanctitas Vestra, una cum Eminentissimis suis Congregationis Sacrosancti Concilii Purpuratis. Si quidem autem constat in genere etiam de pluribus, qui eiurata haeresi Matri Ecclesiae adhaeserunt, ob praesentium tamen tumui- tuum, itinerumque discrimina conscribi non potuerant; eius sum animi, ut pacata aliquantulum Patria, ipse ad obeundam non solum Archidioecesis meae, sed etiam suffraganearum Ecclesiarum visitationem me quantocius accingam, easque ubique dispositiones faciam quibus res'catholica, in Regno hoc ita stabiliatur, ne in posterum spinae ullae haeresum,