Hittudományi Folyóirat 15. (1904)

Dr. Huszár Elemér: A visitatio liminum

710 DE. HUSZÁR ELEMÉR. bus fere enumeratis praefert Archpus, magisque sentit et dolet, portam hanc ad convertendam universam nationem accomodatissimam, a maligno clausam esse et obstructam. Multo plura et graviora fuerunt quae heretici in Comi- tiis anni 1647 ac tumultibus Rakoczianis urgebant, ac inferre mala Catholicae Religioni et Statui Ecclesiastico moliebantur, adnitentibus etiam non paucis Catholicis, magnae authoritatis, tam Ungaris quam aliis suae Maiestatis Consiliariis, maiorum videlicet malorum ac periculorum, quae alias imminerent Christianitati universae, metu perculsi; verum assistente gratia divina, tanta vi et conatu in Comi- tiis restitit Archpus ut totis octo mensibus suam Maiestatem ac Regnum universum detineret ne vel minimum Templum haereticis daretur, aut quidquam in praciudicium Catholicae Religionis statueretur. Tandem secuta defectione Bavarj, vehementer perculsus bonus Imperator, nonaginta Templa et multa ex supradictis praeiudiciis hereticis concessit. Quibus nihilominus concessionibus atque adeo actis contra Ecclesiam et Religionem contradixit, etiam cum periculo vitae Archiepiscopus coram Regno universo, neque ulla ratione induci potuit ut tolleret contradictionem, promissa etiam illi dignitate Cardinalitia et instanti nominatione; maluit carere illa dignitate, quam indulgentia sua et con- sensu tanta mala Ecclesiae et Religioni irrogari; satiusque esse existimavit sine purpura, boni Pastoris a Principe Pasto- rum laudem obtinere et conscientiam Deo servare immacu- latam atque ubi opus esset, pro Religione ac Ecclesiastica libertate, proprio sanguine purpuram tingere, quam Reli- gionis et libertatis ecclesiasticae iacturam eam dem pro- mereri. Denique elegit vero ac perpetuo a Deo ornari fui- gore quam umbratili et evanido coram mundo splendore nitere. Quomodo vero et quibus mediis obviam iri tantis malis possit, imbeciliorem se fatetur Archpus quam ut sufficiat ea Sanctitati suae consulere. Summam Sanctitatis suae sapientiam, et Spiritus Sancti assistentiam suggesturam opportuna remedia: qualiter cum Imperatore agendum sit

Next

/
Oldalképek
Tartalom