Hittudományi Folyóirat 15. (1904)

Dr. Huszár Elemér: A visitatio liminum

A VISITATIO LIMINUM. 711 at interposita authoritate sua Caesarea ao Regia, secuta iam in Imperio pace et tranquillitate praesertim in Comi- tiis Regni quaedam in sensum meliorem interpretando, quaedam autem penitus tollendo et immutando, hisce bel- lorum temporibus ac turbis Catholicae Religioni et Eccle- siasticae libertati illata vulnera, pacis et tranquillitatis beneficio curentur. Praeter iam enumerata, aliud subsidium quod postulet non habet Archpus, quam ut mediis quinque enumeratis, quibus converti posse Ungariam existimat, et in quibus ipse toto suo, licet debili conatu, desudat, sua Sanctitas bene- dictionem suam et gratiam addere, auxilioque esse velit, nempe ut Jesuitarum Collegia erigantur et fundentur; ut alumnatus Clericorum augeantur; tanta enim sacerdotum in hoc Regno est penuria, ut praeter licentiates, alibi enume- ratos, in sola sua Dioecesi, Archpus facile totidem Parochos Sacerdotes collocare posset, quot ante habet si adessent, atque in universo regno si haberentur sacerdotes, ac pro iis sustentatio, locus mille et amplius Parochis dari hodie posset. Itaque ut Sua Sanctitas in suis etiam Alumnatibus, Congregationis videlicet de propaganda fide, item in Con- victibus Viennensi, Olomucensi, Pragensi, Graecensi, inter Alumnos Pontificios, duobus in quolibet Alumnis locum concedere velit: Ruthenis etiam pro duobus iuvenibus in Romano Graecorum Alumnatu, supplicat demisse. Concur- rere etiam ad gratuitam nobilium hereticorum in scholis educationem, ad pauperum Parochorum sustentationem, quae omnia cum expensas postulent, quarum mentio ingrata esse soleat, dignetur Sua Sanctitas id unicum praestare, et ad redimenda impignorata bona Ecclesiastica Archiepiscopo adesse et subvenire, ex quibus demum eorumque proventi- bus: 1°. Titularibus Eppis prospici. 2°. Parochis pauperibus substentatio subministrari. 8°. Jesuitarum Collegia dotari. 4°. Alumni clerici inde ali; demum heretici nobiles secu- lares ad conversionem educari possint; utque redimenda et reditura ad Ecclesiam talia beneficia et bona, in hunc prae- cise usum non alium Archpus convertere possit, clementer

Next

/
Oldalképek
Tartalom